<. . .>
[I] "Num alio genere Furiarum declamatores inquietantur, qui clamant: 'Haec
vulnera pro libertate publica excepi; hunc oculum pro vobis impendi: date mihi
ducem, qui me ducat ad liberos meos, nam succisi poplites membra non sustinent'?
Haec ipsa tolerabilia essent, si ad eloquentiam ituris viam facerent. Nunc et
rerum tumore et sententiarum vanissimo strepitu hoc tantum proficiunt ut, cum in
forum venerint, putent se in alium orbem terrarum delatos. Et ideo ego
adulescentulos existimo in scholis stultissimos fieri, quia nihil ex his, quae
in usu habemus, aut audiunt aut vident, sed piratas cum catenis in litore
stantes, sed tyrannos edicta scribentes quibus imperent filiis ut patrum suorum
capita praecidant, sed responsa in pestilentiam data, ut virgines tres aut
plures immolentur, sed mellitos verborum globulos, et omnia dicta factaque quasi
papavere et sesamo sparsa.
[III] "Qui inter haec nutriuntur, non magis sapere possunt quam bene olere
qui in culina habitant. Pace vestra liceat dixisse, primi omnium eloquentiam
perdidistis. Levibus enim atque inanibus sonis ludibria quaedam excitando,
effecistis ut corpus orationis enervaretur et caderet. Nondum iuvenes
declamationibus continebantur, cum Sophocles aut Euripides invenerunt verba
quibus deberent loqui. Nondum umbraticus doctor ingenia deleverat, cum Pindarus
novemque lyrici Homericis versibus canere timuerunt. Et ne poetas quidem ad
testimonium citem, certe neque Platona neque Demosthenen ad hoc genus
exercitationis accessisse video. Grandis et, ut ita dicam, pudica oratio non est
maculosa nec turgida, sed naturali pulchritudine exsurgit. Nuper ventosa istaec
et enormis loquacitas Athenas ex Asia commigravit animosque iuvenum ad magna
surgentes veluti pestilenti quodam sidere adflavit, semelque corrupta regula
eloquentia stetit et obmutuit. Ad summam, quis postea Thucydidis, quis Hyperidis
ad famam processit? Ac ne carmen quidem sani coloris enituit, sed omnia quasi
eodem cibo pasta non potuerunt usque ad senectutem canescere. Pictura quoque non
alium exitum fecit, postquam Aegyptiorum audacia tam magnae artis compendiariam
invenit."
[III] Non est passus Agamemnon me diutius declamare in porticu, quam ipse in
schola sudaverat, sed: "Adulescens, inquit, quoniam sermonem habes non publici
saporis et, quod rarissimum est, amas bonam mentem, non fraudabo te arte
secreta. <Nihil> nimirum in his exercitationibus doctores peccant qui
necesse habent cum insanientibus furere. Nam nisi dixerint quae adulescentuli
probent, ut ait Cicero, 'soli in scolis relinquentur'. Sicut ficti adulatores
cum cenas divitum captant, nihil prius meditantur quam id quod putant
gratissimum auditoribus fore -- nec enim aliter impetrabunt quod petunt, nisi
quasdam insidias auribus fecerint -- sic eloquentiae magister, nisi tanquam
piscator eam imposuerit hamis escam, quam scierit appetituros esse pisciculos,
sine spe praedae morabitur in scopulo.
[IV] "Quid ergo est? Parentes obiurgatione digni sunt, qui nolunt liberos
suos severa lege proficere. Primum enim sic ut omnia, spes quoque suas ambitioni
donant. Deinde cum ad vota properant, cruda adhuc studia in forum impellunt, et
eloquentiam, qua nihil esse maius confitentur, pueris induunt adhuc nascentibus.
Quod si paterentur laborum gradus fieri, ut sapientiae praeceptis animos
componerent, ut verba atroci stilo effoderent, ut quod vellent imitari diti
audirent, <ut persuaderent> sibi nihil esse magnificum quod pueris
placeret: iam illa grandis oratio haberet maiestatis suae pondus. Nunc pueri in
scholis ludunt, iuvenes ridentur in foro, et quod utroque turpius est, quod
quisque <puer> perperam didicit, in senectute confiteri non vult. Sed ne
me putes improbasse schedium Lucilianae humilitatis, quod sentio, et ipse
carmine effingam:
[V] "Artis severae si quis ambit effectus [VI] Dum hunc diligentius audio, non notavi mihi Ascylti fugam <. . .>
Et dum in hoc dictorum aestu in hortis incedo, ingens scolasticorum turba in
porticum venit, ut apparebat, ab extemporali declamatione nescio cuius, qui
Agamemnonis suasoriam exceperat. Dum ergo iuvenes sententias rident ordinemque
totius dictionis infamant, opportune subduxi me et cursim Ascylton persequi
coepi. Sed nec viam diligenter tenebam quia <. . .> nec quo loco stabulum
esset sciebam. Itaque quocumque ieram, eodem revertabar, donec et cursu
fatigatus et sudore iam madens accedo aniculam quandam, quae agreste holus
vendebat et:
[VII] "Rogo, inquam, mater, numquid scis ubi ego habitem?" Delectata est illa
urbanitate tam stulta et: "Quidni sciam?" inquit, consurrexitque et coepit me
praecedere. Divinam ego putabam et subinde ut in locum secretiorem venimus,
centonem anus urbana reiecit et: "Hic, inquit, debes habitare." Cum ego negarem
me agnoscere domum, video quosdam inter titulos nudasque meretrices furtim
spatiantes. Tarde, immo iam sero intellexi me in fornicem esse deductum.
Execratus itaque aniculae insidias operui caput et per medium lupanar fugere
coepi in alteram partem, cum ecce in ipso aditu occurrit mihi aeque lassus ac
moriens Ascyltos: putares ab eadem anicula esse deductum. Itaque ut ridens eum
consalutavi, quid in loco tam deformi faceret quaesivi.
[VIII] Sudorem ille manibus detersit et: "Si scires, inquit, quae mihi
acciderunt. -- Quid novi?" inquam ego. At ille deficiens: "Cum errarem, inquit,
per totam civitatem nec invenirem quo loco stabulum reliquissem, accessit ad me
pater familiae et ducem se itineris humanissime promisit. Per anfractus deinde
obscurissimos egressus in hunc locum me perduxit, prolatoque peculis coepit
rogare stuprum. Iam pro cella meretrix assem exegerat, iam ille mihi iniecerat
manum et nisi valentior fuissem, dedissem poenas. <. . .> adeo ubique
omnes mihi videbantur satureum bibisse <. . .> iunctis viribus molestum
contempsimus. [IX] Quasi per caliginem vidi Gitona in crepidine semitae stantem et in
eundem locum me conieci. Cum quaererem numquid nobis in prandium frater
parasset, consedit puer super lectum et manantes lacrumas pollice extersit.
Perturbatus ego habitu fratris, quid accidisset quaesivi. Et ille tarde quidem
et invitus, sed postquam precibus etiam iracundiam miscui: "Tuus, inquit, ist
frater seu comes paulo ante in conductum accucurrit, coepitque mihi velle
pudorem extorquere. Cum ego proclamarem, gladium strinxit et 'Si Lucretia es,
inquit, Tarquinium invenisti'". Quibus ego auditis intentavi in oculos Ascylti
manus et: "Quid dicis, inquam, muliebris patientiae scortum, cuius ne spiritus
purus est?" Inhorrescere se finxit Ascyltos, mox sublatis fortius manibus longe
maiore nisu clamavit: "Non taces, inquit, gladiator obscene, quem de ruina
harena dimisit? Non taces, nocturne percussor, qui ne tum quidem, cum fortiter
faceres, cum pura muliere pugnasti, cuius eadem ratione in viridario frater fui,
qua nunc in deversorio puer es. -- Subduxisti te, inquam, a praeceptoris
colloquio.
[X] -- Quid ego, homo stultissime, facere debui, cum fame morerer? An
videlicet audirem sententias, id est vitrea fracta et somniorum interpretamenta?
Multo me turpior es tu hercule, qui ut foris cenares, poetam laudasti". Itaque
ex turpissima lite in risum diffusi pacatius ad reliqua secessimus. <. .
.> [XI] Postquam lustravi oculis totam urbem, in cellulam redii, osculisque
tandem bona fide exactis alligo artissimis complexibus puerum, fruorque votis
usque ad invidiam felicibus. Nec adhuc quidem omnia erant facta, cum Ascyltos
furtim se foribus admovit, discussisque fortissime claustris invenit me cum
fratre ludentem. Risu itaque plausuque cellulam implevit, opertum me amiculo
evoluit et: "Quid agebas, inquit, frater sanctissime? Quid? Vesticontubernium
facis?" Nec se solum intra verba continuit, sed lorum de pera soluit et me
coepit non perfunctorie verberare, adiectis etiam petulantibus dictis: "Sic
dividere cum fratre nolito." <. . .>
[XII] Veniebamus in forum deficiente iam die, in quo notavimus frequentiam
rerum venalium, non quidem pretiosarum sed tamen quarum fidem male ambulantem
obscuritas temporis facillime tegeret. Cum ergo et ipsi raptum latrocinio
pallium detulissemus, uti occasione opportunissima coepimus atque in quodam
angulo laciniam extremam concutere, si quem forte emptorem splendor vestis
posset adducere. Nec diu moratus rusticus quidam familiaris oculis meis cum
muliercula comite propius accessit ac diligentius considerare pallium coepit.
Invicem Ascyltos iniecit contemplationem super umeros rustici emptoris, ac
subito exanimatus conticuit. Ac ne ipse quidem sine aliquo motu hominem
conspexi, nam videbatur ille mihi esse, qui tunicam in solitudine invenerat.
Plane is ipse erat. Sed cum Ascyltos timeret fidem oculorum, ne quid temere
faceret, prius tanquam emptor propius accessit detraxitque umeris laciniam et
diligentius temptavit.
[XIII] O lusum fortunae mirabilem! Nam adhuc ne suturae quidem attulerat
rusticus curiosas manus, sed tanquam mendici spolium etiam fastidiose
venditabat. Ascyltos postquam depositum esse inviolatum vidit et personam
vendentis contemptam, seduxit me paululum a turba et: "Scis, inquit, frater,
rediisse ad nos thesaurum de quo querebar? Illa est tunicula adhuc, ut apparet,
intactis aureis plena. Quid ergo facimus, aut quo iure rem nostram vindicamus?"
Exhilaratus ego non tantum quia praedam videbam, sed etiam quod fortuna me a
turpissima suspicione dimiserat, negavi circuitu agendum sed plane iure civili
dimicandum, ut si nollet alienam rem domino reddere, ad interdictum veniret.
[XIV] Contra Ascyltos leges timebat et: "Quis, aiebat, hoc loco nos novit,
aut quis habebit dicentibus fidem? Mihi plane placet emere, quamvis nostrum sit,
quod agnoscimus, et parvo aere recuperare potius thesaurum, quam in ambiguam
litem descendere: [XV] "Videmus, inquit, suam cuique rem esse carissimam; reddant nobis tunicam
nostram et pallium suum recipiant." Etsi rustico mulierique placebat permutatio,
advocati tamen iam paene nocturni, qui volebant pallium lucri facere,
flagitabant uti apud se utraque deponerentur ac postero die iudex querelam
inspiceret. Neque enim res tantum, quae viderentur in controversiam esse, sed
longe aliud quaeri, <quod> in utraque parte scilicet latrocinii suspicio
haberetur. Iam sequestri placebant, et nescio quis ex cocionibus, calvus,
tuberosissimae frontis, qui solebat aliquando etiam causas agere, invaserat
pallium exhibiturumque crastino die affirmabat. Ceterum apparebat nihil aliud
quaeri nisi ut semel deposita vestis inter praedones strangularetur, et nos metu
criminis non veniremus ad constitutum. <. . .> Idem plane et nos
volebamus. Itaque utriusque partis votum casus adiuvit. Indignatus enim rusticus
quod nos centonem exhibendum postularemus, misit in faciem Ascylti tunicam et
liberatos querela iussit pallium deponere, quod solum litem faciebat, et
recuperato, ut putabamus, thesauro in deversorium praecipites abimus,
praeclusisque foribus ridere acumen non minus cocionum quam calumniantium
coepimus, quod nobis ingenti calliditate pecuniam reddidissent. [XVI] Sed ut primum beneficio Gitonis praeparata nos implevimus cena, ostium
satis audaci strepitu impulsum exsonuit. Cum et ipsi ergo pallidi rogaremus quis
esset: "Aperi, inquit, iam scies." Dumque loquimur, sera sua sponte delapsa
cecidit reclusaeque subito fores admiserunt intrantem. Mulier autem erat operto
capite, et: "Me derisisse, inquit, vos putabatis? Ego sum ancilla Quartillae,
cuius vos sacrum ante cryptam turbastis. Ecce ipsa venit ad stabulum petitque ut
vobiscum loqui liceat. Nolite perturbari. Nec accusat errorem vestrum nec punit,
immo potius miratur, quis deus iuvenes tam urbanos in suam regionem detulerit."
[XVII] Tacentibus adhuc nobis et ad neutram partem adsentationem flectentibus
intravit ipsa, una comitata virgine, sedensque super torum meum diu flevit. Ac
ne tunc quidem nos ullum adiecimus verbum, sed attoniti expectavimus lacrimas ad
ostentationem doloris paratas. Vt ergo tam ambitiosus detonuit imber, retexit
superbum pallio caput, et manibus inter se usque ad articulorum strepitum
constrictis: "Quaenam est, inquit, haec audacia, aut ubi fabulas etiam
antecessura latrocinia didicistis? Misereor mediusfidius vestri; neque enim
impune quisquam quod non licuit, aspexit. Vtique nostra regio tam praesentibus
plena est numinibus, ut facilius possis deum quam hominem invenire. Ac ne me
putetis ultionis causa huc venisse; aetate magis vestra commoveor quam iniuria
mea. Imprudentes enim, ut adhuc puto, admisistis inexpiabile scelus. Ipsa quidem
illa nocte vexata tam periculoso inhorrui frigore, ut tertianae etiam impetum
timeam. Et ideo medicinam sommo petii, iussaque sum vos perquirere atque impetum
morbi monstrata subtilitate lenire. Sed de remedio non tam valde laboro; maior
enim in praecordiis dolor saenit, qui me usque ad necessitatem mortis deducit,
ne scilicet iuvenili impulsi licentia quod in sacello Priapi vidistis vulgetis,
deorumque consilia proferatis in populum. Protendo igitur ad genua vestra
supinas manus, petoque et oro ne nocturnas religiones iocum risumque faciatis,
neve traducere velitis tot annorum secreta, quae vix mille homines noverunt."
[XVIII] Secundum hanc deprecationem lacrimas rursus effudit gemitibusque
largis concussa tota facie ac pectore torum meum pressit. Ego eodem tempore et
misericordia turbatus et metu, bonum animum habere eam iussi et de utroque esse
securam: nam neque sacra quemquam vulgaturum, et si quod praeterea aliud
remedium ad tertianam deus illi monstrasset, adiuvaturos nos divinam
providentiam vel periculo nostro. Hilarior post hanc pollicitationem facta
mulier basiavit me spissius, et ex lacrimis in risum mota descendentes ab aure
capillos meos lenta manu duxit et: "Facio, inquit, indutias vobiscum, et a
constituta lite dimitto. Quod si non adnuissetis de hac medicina quam peto, iam
parata erat in crastinum turba, quae et iniuriam meam vindicaret et
dignitatem: [XIX] Omnia mimico risu exsonuerant, cum interim nos quae tam repentina esset
mutatio animorum facta ignoraremus, ac modo nosmetipsos, modo mulieres
intueremur. <. . .> [XX] "Rogo, inquam, domina, si quid tristius paras, celerius confice: neque
enim tam magnum facinus admisimus, ut debeamus torti perire." Ancilla, quae
Psyche vocabatur, lodiculam in pavimento diligenter extendit. Sollicitavit
inguina mea mille iam mortibus frigida. Operuerat Ascyltos pallio caput,
admonitus scilicet periculosum esse alienis intervenire secretis. Duas institas
ancilla protulit de sinu alteraque pedes nostros alligavit, altera manus. <.
. .> [XXI] Volebamus miseri exclamare, sed nec in auxilio erat quisquam, et hinc
Psyche acu comatoria cupienti mihi invocare Quiritum fidem malas pungebat,
illinc puella penicillo, quod et ipsum satureo tinxerat, Ascylton opprimebat.
<. . .> [XXII] Cum Ascyltos gravatus tot malis in somnum laberetur, illa quae iniuria
depulsa fuerat ancilla totam faciem eius fuligine longa perfricuit, et non
sentientis labra umerosque sopitionibus pinxit. [XXIII] Refectum igitur est convivium et rursus Quartilla ad bibendum
revocavit. Adiuvit hilaritatem comissantis cymbalistria. [XXIV] Non tenui ego diutius lacrimas, sed ad ultimam perductus tristitiam:
"Quaeso, inquam, domina, certe embasicoetan iusseras dari." Complosit illa
tenerius manus et: "O, inquit, hominem acutum atque urbanitatis vernaculae
fontem! Quid? Tu non intellexeras cinaedum embasicoetan vocari?" Deinde ne
contubernali meo melius succederet: "Per fidem, inquam, vestram, Ascyltos in hoc
triclinio solus ferias agit? -- Ita, inquit Quartilla, et Ascylto embasicoetas
detur". Ab hac voce equum cinaedus mutavit, transituque ad comitem meum facto
clunibus eum basiisque distrivit. Stabat inter haec Giton et risu dissolvebat
ilia sua. Itaque conspicata eum Quartilla, cuius esset puer diligentissima
sciscitatione quaesivit. Cum ego fratrem meum esse dixissem: "Quare ergo,
inquit, me non basiavit?" vocatumque ad se in osculum adplicuit. Mox manum etiam
demisit in sinum et pertractato vasculo tam rudi: "Haec, inquit, belle cras in
promulside libidinis nostrae militabit; hodie enim post asellum diaria non
sumo".
[XXV] Cum haec diceret, ad aurem eius Psyche ridens accessit et cum dixisset
nescio quid: "Ita, ita, inquit Quartilla, bene admonuisti. Cur non, quia
bellissima occasio est, devirginatur Pannychis nostra?" Continuoque producta est
puella satis bella et quae non plus quam septem annos habere videbatur, ea ipsa
quae primum cum Quartilla in cellam venerat nostram. Plaudentibus ergo universis
et postulantibus nuptias, obstupui ego et nec Gitona, verecundissimum puerum,
sufficere huic petulantiae adfirmavi, nec puellam eius aetatis esse, ut
muliebris patientiae legem posset accipere." Ita, inquit Quartilla, minor est
ista quam ego fui, cum primum virum passa sum? Iunonem meam iratam habeam, si
unquam me meminerim virginem fuisse. Nam et infans cum paribus inquinata sum, et
subinde procedentibus annis maioribus me pueris adplicui, donec ad hanc aetatem
perveni. Hinc etiam puto proverbium natum illud, ut dicatur posse taurum
tollere, qui vitulum sustulerit." Igitur ne maiorem iniuriam in secreto frater
acciperet, consurrexi ad officium nuptiale.
[XXVI] Iam Psyche puellae caput involverat flammeo, iam embasicoetas
praeferebat facem, iam ebriae mulieres longum agmen plaudentes fecerant,
thalamumque incesta exornaverant veste. Tum Quartilla quoque iocantium libidine
accensa et ipsa surrexit, correptumque Gitona in cubiculum traxit. [XXVII] Nos interim vestiti errare coepimus, immo iocari magis et circulis
accedere, cum subito videmus senem calvum, tunica vestitum russea, inter pueros
capillatos ludentem pila. Nec tam pueri nos, quamquam erat operae pretium, ad
spectaculum duxerant, quam ipse pater familiae, qui soleatus pila prasina
exercebatur. Nec amplius eam repetebat quae terram contigerat, sed follem plenum
habebat servus sufficiebatque ludentibus. Notavimus etiam res novas: nam duo
spadones in diversa parte circuli stabant, quorum alter matellam tenebat
argenteam, alter numerabat pilas, non quidem eas quae inter manus lusu
expellente vibrabant, sed eas quae in terram decidebant. [XXVIII] Longum erat singula excipere. Itaque intravimus balneum, et sudore
calfacti momento temporis ad frigidam eximus. Iam Trimalchio unguento perfusus
tergebatur, non linteis, sed palliis ex lana mollissima factis. Tres interim
iatraliptae in conspectu eius Falernum potabant, et cum plurimum rixantes
effunderent, Trimalchio hoc suum propinasse dicebat. Hinc involutus coccina
gausapa lecticae impositus est praecedentibus phaleratis cursoribus quattuor et
chiramaxio, in quo deliciae eius vehebantur, puer vetulus, lippus, domino
Trimalchione deformior. Cum ergo auferretur, ad caput eius symphoniacus cum
minimis tibiis accessit et tanquam in aurem aliquid secreto diceret, toto
itinere cantavit. [XXIX] Ceterum ego dum omnia stupeo, paene resupinatus crura mea fregi. Ad
sinistram enim intrantibus non longe ab ostiarii cella canis ingens, catena
vinctus, in pariete erat pictus superque quadrata littera scriptum [XXX] Non licebat <tam multa otiose> considerare. Nos iam ad triclinium
perveneramus, in cuius parte prima procurator rationes accipiebat. Et quod
praecipue miratus sum, in postibus triclinii fasces erant cum securibus fixi,
quorum imam partem quasi embolum navis aeneum finiebat, in quo erat
scriptum: [XXXI] Obligati tam grandi beneficio cum intrassemus triclinium, occurrit
nobis ille idem servus, pro quo rogaveramus, et stupentibus spississima basia
impegit gratias agens humanitati nostrae." Ad summam, statim scietis, ait, cui
dederitis beneficium. Vinum dominicum ministratoris gratia est." [XXXII] In his eramus lautitiis, cum Trimalchio ad symphoniam allatus est,
positusque inter cervicalia minutissima expressit imprudentibus risum. Pallio
enim coccineo adrasum excluserat caput, circaque oneratas veste cervices
laticlaviam immiserat mappam fimbriis hinc atque illinc pendentibus. Habebat
etiam in minimo digito sinistrae manus anulum grandem subauratum, extremo vero
articulo digiti sequentis minorem, ut mihi videbatur, totum aureum, sed plane
ferreis veluti stellis ferruminatum. Et ne has tantum ostenderet divitias,
dextrum nudavit lacertum armilla aurea cultum et eboreo circulo lamina
splendente conexo.
[XXXIII] Vt deinde pinna argentea dentes perfodit: "Amici, inquit, nondum
mihi suave erat in triclinium venire, sed ne diutius absentivos morae vobis
essem, omnem voluptatem mihi negavi. Permittetis tamen finiri lusum." Sequebatur
puer cum tabula terebinthina et crystallinis tesseris, notavique rem omnium
delicatissimam. Pro calculis enim albis ac nigris aureos argenteosque habebat
denarios. [XXXIV] Iam Trimalchio eadem omnia lusu intermisso poposcerat feceratque
potestatem clara voce, siquis nostrum iterum vellet mulsum sumere, cum subito
signum symphonia datur et gustatoria pariter a choro cantante rapiuntur. Ceterum
inter tumultum cum forte paropsis excidisset et puer iacentem sustulisset,
animadvertit Trimalchio colaphisque obiurgari puerum ac proicere rursus
paropsidem iussit. Insecutus est supellecticarius argentumque inter reliqua
purgamenta scopis coepit everrere. Subinde intraverunt duo Aethiopes capillati
cum pusillis utribus, quales solent esse qui harenam in amphitheatro spargunt,
vinumque dederunt in manus; aquam enim nemo porrexit. [XXXV] Laudationem ferculum est insecutum plane non pro expectatione magnum,
novitas tamen omnium convertit oculos. Rotundum enim repositorium duodecim
habebat signa in orbe disposita, super quae proprium convenientemque materiae
structor imposuerat cibum: super arietem cicer arietinum, super taurum bubulae
frustum, super geminos testiculos ac rienes, super cancrum coronam, super leonem
ficum Africanam, super virginem steriliculam, super libram stateram in cuius
altera parte scriblita erat, in altera placenta, super scorpionem pisciculum
marinum, super sagittarium oclopetam, super capricornum locustam marinam, super
aquarium anserem, super pisces duos mullos. In medio autem caespes cum herbis
excisus favum sustinebat. Circumferebat Aegyptius puer clibano argenteo panem.
<. . .> Atque ipse etiam taeterrima voce de Laserpiciario mimo canticum
extorsit. Nos ut tristiores ad tam viles accessimus cibos: "Suadeo, inquit
Trimalchio, cenemus; hoc est ius cenae".
[XXXVI] Haec ut dixit, ad symphoniam quattuor tripudiantes procurrerunt
superioremque partem repositorii abstulerunt. Quo facto, videmus infra altitia
et sumina leporemque in medio pinnis subornatum, ut Pegasus videretur. Notavimus
etiam circa angulos repositorii Marsyas quattuor, ex quorum utriculis garum
piperatum currebat super pisces, qui <tamquam> in euripo natabant. Damus
omnes plausum a familia inceptum et res electissimas ridentes aggredimur. Non
minus et Trimalchio eiusmodi methodio laetus: "Carpe!", inquit. Processit statim
scissor et ad symphoniam gesticulatus ita laceravit obsonium, ut putares
essedarium hydraule cantante pugnare. Ingerebat nihilo minus Trimalchio
lentissima voce: "Carpe! Carpe!" Ego suspicatus ad aliquam urbanitatem totiens
iteratam vocem pertinere, non erubui eum qui supra me accumbebat, hoc ipsum
interrogare. At ille, qui saepius eiusmodi ludos spectaverat: "Vides illum,
inquit, qui obsonium carpit: Carpus vocatur. Ita quotiescumque dicit 'Carpe',
eodem verbo et vocat et imperat".
[XXXVII] Non potui amplius quicquam gustare, sed conversus ad eum, ut quam
plurima exciperem, longe accersere fabulas coepi sciscitarique, quae esset
mulier illa quae huc atque illuc discurreret." Vxor, inquit, Trimalchionis,
Fortunata appellatur, quae nummos modio metitur. Et modo, modo quid fuit?
Ignoscet mihi genius tuus, noluisses de manu illius panem accipere. Nunc, nec
quid nec quare, in caelum abiit et Trimalchionis topanta est. Ad summam, mero
meridie si dixerit illi tenebras esse, credet. Ipse nescit quid habeat, adeo
saplutus est; sed haec lupatria providet omnia, et ubi non putes. Est sicca,
sobria, bonorum consiliorum: tantum auri vides. Est tamen malae linguae, pica
pulvinaris. Quem amat, amat; quem non amat, non amat. Ipse Trimalchio fundos
habet, quantum milvi volant, nummorum nummos. Argentum in ostiarii illius cella
plus iacet, quam quisquam in fortunis habet. Familia vero -- babae babae! -- non
mehercules puto decumam partem esse quae dominum suum noverit. Ad summam,
quemvis ex istis babaecalis in rutae folium coniciet.
[XXXVIII] " Nec est quod putes illum quicquam emere. Omnia domi nascuntur:
lana, credrae, piper; lacte gallinaceum si quaesieris, invenies. Ad summam,
parum illi bona lana nascebatur; arietes a Tarento emit, et eos culavit in
gregem. Mel Atticum ut domi nasceretur, apes ab Athenis iussit afferri; obiter
et vernaculae quae sunt, meliusculae a Graeculis fient. Ecce intra hos dies
scripsit, ut illi ex India semen boletorum mitteretur. Nam mulam quidem nullam
habet, quae non ex onagro nata sit. Vides tot culcitras: nulla non aut
conchyliatum aut coccineum tomentum habet. Tanta est animi beatitudo! Reliquos
autem collibertos eius cave contemnas. Valde sucossi sunt. Vides illum qui in
imo imus recumbit: hodie sua octingenta possidet. De nihilo crevit. Modo solebat
collo suo ligna portare. Sed quomodo dicunt -- ego nihil scio, sed audivi --
quom Incuboni pilleum rapuisset, et thesaurum invenit. Ego nemini invideo, si
quid deus dedit. Est tamen sub alapa et non vult sibi male. Itaque proxime cum
hoc titulo proscripsit: [XXXIX] Interpellavit tam dulces fabulas Trimalchio; nam iam sublatum erat
ferculum, hilaresque convivae vino sermonibusque publicatis operam coeperant
dare. Is ergo reclinatus in cubitum: "Hoc vinum, inquit, vos oportet suave
faciatis: pisces natare oportet. Rogo, me putatis illa cena esse contentum, quam
in theca repositorii videratis? [XL] "Sophos!" universi clamamus, et sublatis manibus ad camaram iuramus
Hipparchum Aratumque comparandos illi homines non fuisse, donec advenerunt
ministri ac toralia praeposuerunt toris, in quibus retia erant picta
subsessoresque cum venabulis et totus venationis apparatus. Necdum sciebamus
<quo> mitteremus suspiciones nostras, cum extra triclinium clamor sublatus
est ingens, et ecce canes Laconici etiam circa mensam discurrere coeperunt.
Secutum est hos repositorium, in quo positus erat primae magnitudinis aper, et
quidem pilleatus, e cuius dentibus sportellae dependebant duae palmulis textae,
altera caryatis, altera thebaicis repleta. Circa autem minores porcelli ex
coptoplacentis facti, quasi uberibus imminerent, scrofam esse positam
significabant. Et hi quidem apophoreti fuerunt. [XLI] Interim ego, qui privatum habebam secessum, in multas cogitationes
diductus sum, quare aper pilleatus intrasset. Postquam itaque omnis bacalusias
consumpsi, duravi interrogare illum interpretem meum, quod me torqueret. At
ille: "Plane etiam hoc servus tuus indicare potest: non enim aenigma est, sed
res aperta. Hic aper, cum heri summa cena eum vindicasset, a conviviis dimissus
<est>; itaque hodie tamquam libertus in convivium revertitur." Damnavi ego
stuporem meum et nihil amplius interrogavi, ne viderer nunquam inter honestos
cenasse. [XLII] Excepit Seleucus fabulae partem et: "Ego, inquit, non cotidie lavor;
baliscus enim fullo est: aqua dentes habet, et cor nostrum cotidie liquescit.
Sed cum mulsi pultarium obduxi, frigori laecasin dico. Nec sane lavare potui;
fui enim hodie in funus. Homo bellus, tam bonus Chrysanthus animam ebulliit.
Modo, modo me appellavit. Videor mihi cum illo loqui. Heu, eheu! Vtres inflati
ambulamus. Minoris quam muscae sumus. <Illae> tamen aliquam virtutem
habent; nos non pluris sumus quam bullae. Et quid si non abstinax fuisset!
Quinque dies aquam in os suum non coniecit, non micam panis. Tamen abiit ad
plures. Medici illum perdiderunt, immo magis malus fatus; medicus enim nihil
aliud est quam animi consolatio. Tamen bene elatus est, vitali lecto, stragulis
bonis. Planctus est optime -- manu misit aliquot -- etiam si maligne illum
ploravit uxor. Quid si non illam optime accepisset? Sed mulier quae mulier
milvinum genus. Neminem nihil boni facere oportet; aeque est enim ac si in
puteum conicias. Sed antiquus amor cancer est."
[XLIII] Molestus fuit, Philerosque proclamavit: "Vivorum meminerimus. Ille
habet, quod sibi debebatur: honeste vixit, honeste obiit. Quid habet quod
queratur? Ab asse crevit et paratus fuit quadrantem de stercore mordicus
tollere. Itaque crevit, quicquid crevit, tanquam favus. Puto mehercules illum
reliquisse solida centum, et omnia in nummis habuit. De re tamen ego verum
dicam, qui linguam caninam comedi: durae buccae fuit, linguosus, discordia, non
homo. Frater eius fortis fuit, amicus amico, manu plena, uncta mensa. Et inter
initia malam parram pilavit, sed recorrexit costas illius prima vindemia:
vendidit enim vinum quantum ipse voluit. Et quod illius mentum sustulit,
hereditatem accepit, ex qua plus involavit quam illi relictum est. Et ille
stips, dum fratri suo irascitur, nescio cui terrae filio patrimonium elegavit.
Longe fugit, quisquis suos fugit. Habuit autem oracularios servos, qui illum
pessum dederunt. Nunquam autem recte faciet, qui cito credit, utique homo
negotians. Tamen verum quod frunitus est, quam diu vixit. <Datum est> cui
datum est, non cui destinatum. Plane Fortunae filius. In manu illius plumbum
aurum fiebat. Facile est autem, ubi omnia quadrata currunt. Et quot putas illum
annos secum tulisse? Septuaginta et supra. Sed corneolus fuit, aetatem bene
ferebat, niger tanquam corvus. Noveram hominem olim oliorum, et adhuc salax
erat. Non mehercules illum puto domo canem reliquisse. Immo etiam puellarius
erat, omnis Minervae homo. Nec improbo, hoc solum enim secum tulit."
[XLIV] Haec Phileros dixit, illa Ganymedes: "Narrat is quod nec ad terram
pertinet, cum interim nemo curat quid annona mordet. Non mehercules hodie buccam
panis invenire potui. Et quomodo siccitas perseverat! Iam annum esuritio fuit.
Aediles male eveniat, qui cum pistoribus colludunt: 'Serva me, servabo te.'
Itaque populus minutus laborat; nam isti maiores maxillae semper Saturnalia
agunt. O si haberemus illos leones, quos ego hic inveni, cum primum ex Asia
veni. Illud erat vivere. <Si mila Siciliae si inferior esset> larvas sic
istos percolopabant, ut illis Iuppiter iratus esset. Sed memini Safinium; tunc
habitabat ad arcum veterem, me puero: piper, non homo. Is quacunque ibat, terram
adurebat. Sed rectus, sed certus, amicus amico, cum quo audacter posses in
tenebris micare. In curia autem quomodo singulos pilabat. Nec schemas loquebatur
sed directum. Cum ageret porro in foro, sic illius vox crescebat tanquam tuba.
Nec sudavit unquam nec expuit; puto enim nescio quid Asiadis habuisse. Et quam
benignus resalutare, nomina omnium reddere, tanquam unus de nobis! Itaque illo
tempore annona pro luto erat. Asse panem quem emisses, non potuisses cum altero
devorare. Nunc oculum bublum vidi maiorem. Heu heu, quotidie peius! Haec colonia
retroversus crescit tanquam coda vituli. Sed quare nos habemus aedilem trium
cauniarum, qui sibi mavult assem quam vitam nostram? Itaque domi gaudet, plus in
die nummorum accipit quam alter patrimonium habet. Iam scio unde acceperit
denarios mille aureos. Sed si nos coleos haberemus, non tantum sibi placeret.
Nunc populus est domi leones, foras vulpes. Quod ad me attinet, iam pannos meos
comedi, et si perseverat haec annona, casulas meas vendam. Quid enim futurum
est, si nec dii nec homines eius coloniae miserentur? Ita meos fruniscar, ut ego
puto omnia illa a diibus fieri. Nemo enim caelum caelum putat, nemo ieiunium
servat, nemo Iovem pili facit, sed omnes opertis oculis bona sua computant.
Antea stolatae ibant nudis pedibus in clivum, passis capillis, mentibus puris,
et Iovem aquam exrabant. Itaque statim urceatim plovebat: aut tunc aut nunquam,
et omnes ridebant udi tanquam mures. Itaque dii pedes lanatos habent, quia nos
religiosi non sumus. Agri iacent. . .
[XLV] -- Oro te, inquit Echion centonarius, melius loquere. 'Modo sic, modo
sic', inquit rusticus: varium porcum perdiderat. Quod hodie non est, cras erit:
sic vita truditur. Non mehercules patria melior dici potest, si homines haberet.
Sed laborat hoc tempore, nec haec sola. Non debemus delicati esse; ubique medius
caelus est. Tu si aliubi fueris, dices hic porcos coctos ambulare. Et ecce
habituri sumus munus excellente in triduo die festa; familia non lanisticia, sed
plurimi liberti. Et Titus noster magnum animum habet, et est caldicerebrius. Aut
hoc aut illud erit, quid utique. Nam illi domesticus sum, non est miscix. Ferrum
optimum daturus est, sine fuga, carnarium in medio, ut amphitheater videat. Et
habet unde. Relictum est illi sestertium tricenties: decessit illius pater male.
Vt quadringenta impendat, non sentiet patrimonium illius, et sempiterno
nominabitur. Iam Manios aliquot habet et mulierem essedariam et dispensatorem
Glyconis, qui deprehensus est cum dominam suam delectaretur. Videbis populi
rixam inter zelotypos et amasiunculos. Glyco autem, sestertiarius homo,
dispensatorem ad bestias dedit. Hoc est se ipsum traducere. Quid servus
peccavit, qui coactus est facere? Magis illa matella digna fuit quam taurus
iactaret. Sed qui asinum non potest, stratum caedit. Quid autem Glyco putabat
Hermogenis filicem unquam bonum exitum facturam? Ille miluo volanti poterat
ungues resecare; colubra restem non parit. Glyco, Glyco dedit suas; itaque
quamdiu vixerit, habebit stigmam, nec illam nisi Orcus delebit. Sed sibi quisque
peccat. Sed subolfacio quia nobis epulum daturus est Mammaea, binos denarios
mihi et meis. Quod si hoc fecerit, eripiat Norbano totum favorem. Scias oportet
plenis velis hunc vinciturum. Et revera, quid ille nobis boni fecit? Dedit
gladiatores sestertiarios iam decrepitos, quos si sufflasses, cecidissent; iam
meliores bestiarios vidi. Occidit de lucerna equites; putares eos gallos
gallinaceos: alter burdubasta, alter loripes, tertiarius mortuus pro mortuo, qui
haberet nervia praecisa. Vnus licuius flaturae fuit Thraex, qui et ipse ad
dictata pugnavit. Ad summam, omnes postea secti sunt; adeo de magna turba
'Adhibete' acceperant: plane fugae merae. 'Munus tamen, inquit, tibi dedi -- et
ego tibi plodo.' Computa, et tibi plus do quam accepi. Manus manum lavat.
[XLVI] "Videris mihi, Agamemnon, dicere: 'Quid iste argutat molestus?' Quia
tu, qui potes loquere, non loquis. Non es nostrae fasciae, et ideo pauperorum
verba derides. Scimus te prae litteras fatuum esse. Quid ergo est? Aliqua die te
persuadeam, ut ad villam venias et videas casulas nostras. Inveniemus quod
manducemus, pullum, ova: belle erit, etiam si omnia hoc anno tempestas dispare
pallavit. Inveniemus ergo unde saturi fiamus. Et iam tibi discipulus crescit
cicaro meus. Iam quattuor partis dicit; si vixerit, habebis ad latus servulum.
Nam quicquid illi vacat, caput de tabula non tollit. Ingeniosus est et bono
filo, etiam si in aves morbosus est. Ego illi iam tres cardeles occidi, et dixi
quia mustella comedit. Invenit tamen alias nenias, et libentissime pingit.
Ceterum iam Graeculis calcem impingit et Latinas coepit non male appetere, etiam
si magister eius sibi placens sit. Nec uno loco consistit, sed venit <raro;
scit qui>dem litteras, sed non vult laborare. Est et alter non quidem doctus,
sed curiosus, qui plus docet quam scit. Itaque feriatis diebus solet domum
venire, et quicquid dederis, contentus est. Emi ergo nunc puero aliquot libra
rubricata, quia volo illum ad domusionem aliquid de iure gustare. Habet haec res
panem. Nam litteris satis inquinatus est. Quod si resilierit, destinavi illum
artificii docere, aut tonstreinum aut praeconem aut certe causidicum, quod illi
auferre non possit nisi Orcus. Ideo illi cotidie clamo: "Primigeni, crede mihi,
quicquid discis, tibi discis. Vides Phileronem causidicum: si non didicisset,
hodie famem a labris non abigeret. Modo, modo, collo suo circumferebat onera
venalia; nunc etiam adversus Norbanum se extendit." Litterae thesaurum est, et
artificium nunquam moritur".
[XLVII] Eiusmodi tabulae vibrabant, cum Trimalchio intravit et detersa fronte
unguento manus lavit; spatioque minimo interposito: "Ignoscite mihi, inquit,
amici, multis iam diebus venter mihi non respondit. Nec medici se inveniunt.
Profuit mihi tamen maleicorium et taeda ex aceto. Spero tamen, iam veterem
pudorem sibi imponet. Alioquin circa stomachum mihi sonat, putes taurum. Itaque
si quis vestrum voluerit sua re causa facere, non est quod illum pudeatur. Nemo
nostrum solide natus est. Ego nullum puto tam magnum tormentum esse quam
continere. Hoc solum vetare ne Iovis potest. Rides, Fortunata, quae soles me
nocte desomnem facere? Nec tamen in triclinio ullum vetuo facere quod se iuvet,
et medici vetant continere. Vel si quid plus venit, omnia foras parata sunt:
aqua, lasani et cetera minutalia. Credite mihi, anathymiasis si in cerebrum it,
et in toto corpore fluctum facit. Multos scio periisse, dum nolunt sibi verum
dicere." Gratias agimus liberalitati indulgentiaeque eius, et subinde castigamus
crebris potiunculis risum. [XLVIII] Trimalchio autem miti ad nos vultu respexit et: "Vinum, inquit, si
non placet, mutabo; vos illud oportet bonum faciatis. Deorum beneficio non emo,
sed nunc quicquid ad salivam facit, in suburbano nascitur eo, quod ego adhuc non
novi. Dicitur confine esse Tarraciniensibus et Tarentinis. Nunc coniungere
agellis Siciliam volo, ut cum Africam libuerit ire, per meos fines navigem. Sed
narra tu mihi, Agamemnon, quam controversiam hodie declamasti? Ego autem si
causas non ago, in domusionem tamen litteras didici. Et ne me putes studia
fastiditum, tres bybliothecas habeo, unam Graecam, alteram Latinam. Dic ergo, si
me amas, peristasim declamationis tuae." [XLIX] Nondum efflaverat omnia, cum repositorium cum sue ingenti mensam
occupavit. Mirari nos celeritatem coepimus, et iurare ne gallum quidem
gallinaceum tam cito percoqui potuisse, tanto quidem magis, quod longe maior
nobis porcus videbatur esse, quam paulo ante aper fuerat. Deinde magis magisque
Trimalchio intuens eum: "Quid? quid? inquit, porcus hic non est exinteratus? Non
mehercules est. Voca, voca cocum in medio." Cum constitisset ad mensam cocus
tristis et diceret se oblitum esse exinterare: "Quid, oblitus? Trimalchio
exclamat, putes illum piper et cuminum non coniecisse! Despolia!" Non fit mora,
despoliatur cocus atque inter duos tortores maestus consistit. Deprecari tamen
omnes coeperunt et dicere: "Solet fieri. -- Rogamus mittas. -- Postea si
fecerit, nemo nostrum pro illo rogabit." Ego crudelissimae severitatis, non
potui me tenere, sed inclinatus ad aurem Agamemnonis: "Plane, inquam, hic debet
servus esse nequissimus: aliquis oblivisceretur porcum exinterare? Non
mehercules illi ignoscerem, si piscem praeterisset." At non Trimalchio, qui
relaxato in hilaritatem vultu: "Ergo, inquit, quia tam malae memoriae es, palam
nobis illum exintera." Recepta cocus tunica cultrum arripuit, porcique ventrem
hinc atque illinc timida manu secuit. Nec mora, ex plagis ponderis inclinatione
crescentibus tomacula cum botulis effusa sunt.
[L] Plausum post hoc automatum familia dedit et "Gaio feliciter!"
conclamavit. Nec non cocus potione honoratus est, etiam argentea corona
poculumque in lance accepit Corinthia. Quam cum Agamemnon propius consideraret,
ait Trimalchio: "Solus sum qui vera Corinthea habeam." Exspectabam ut pro
reliqua insolentia diceret sibi vasa Corintho afferri. Sed ille melius: "Et
forsitan, inquit, quaeris quare solus Corinthea vera possideam: quia scilicet
aerarius, a quo emo, Corinthus vocatur. Quid est autem Corintheum, nisi quis
Corinthum habeat? Et ne me putetis nesapium esse, valde bene scio, unde primum
Corinthea nata sint. Cum Ilium captum est, Hannibal, homo vafer et magnus
stelio, omnes statuas aeneas et aureas et argenteas in unum rogum congessit et
eas incendit; factae sunt in unum aera miscellanea. Ita ex hac massa fabri
sustulerunt et fecerunt catilla et paropsides <et> statuncula. Sic
Corinthea nata sunt, ex omnibus in unum, nec hoc nec illud. Ignoscetis mihi quod
dixero: ego malo mihi vitrea, certe non olunt. Quod si non frangerentur, mallem
mihi quam aurum; nunc autem vilia sunt.
[LI] "Fuit tamen faber qui fecit phialam vitream, quae non frangebatur.
Admissus ergo Caesarem est cum suo munere, deinde fecit reporrigere Caesari et
illam in pavimentum proiecit. Caesar non pote valdius quam expavit. At ille
sustulit phialam de terra; collisa erat tamquam vasum aeneum. Deinde martiolum
de sinu protulit et phialam otio belle correxit. Hoc facto putabat se coleum
Iovis tenere, utique postquam illi dixit: 'Numquid alius scit hanc condituram
vitreorum?' Vide modo. Postquam negavit, iussit illum Caesar decollari: quia
enim, si scitum esset, aurum pro luto haberemus.
[LII] "In argento plane studiosus sum. Habeo scyphos urnales plus minus
<C> <. . . videtur> quemadmodum Cassandra occidit filios suos, et
pueri mortui iacent sic uti vivere putes. Habeo capidem quam <mi> reliquit
patronorum <meorum> unus, ubi Daedalus Niobam in equum Troianum includit.
Nam Hermerotis pugnas et Petraitis in poculis habeo, omnia ponderosa; meum enim
intelligere nulla pecunia vendo." [LIII] Et plane interpellavit saltationis libidinem actuarius, qui tanquam
Vrbis acta recitavit: "VII kalendas Sextiles: in praedio Cumano, quod est
Trimalchionis, nati sunt pueri XXX, puellae XL; sublata in horreum ex area
tritici milia modium quingenta; boves domiti quingenti. Eodem die: Mithridates
servus in crucem actus est, quia Gai nostri genio male dixerat. Eodem die: in
arcam relatum est, quod collocari non potuit, sestertium centies. Eodem die:
incendium factum est in hortis Pompeianis, ortum ex aedibus Nastae vilici. --
Quid, inquit Trimalchio, quando mihi Pompeiani horti empti sunt? -- Anno priore,
inquit actuarius, et ideo in rationem nondum venerunt." Excanduit Trimalchio et:
"Quicunque, inquit, mihi fundi empti fuerint, nisi intra sextum mensem sciero,
in rationes meas inferri vetuo." Iam etiam edicta aedilium recitabantur et
saltuariorum testamenta, quibus Trimalchio cum elogio exheredabatur; iam nomina
vilicorum et repudiata a circumitore liberta in balneatoris contubernio
deprehensa, et atriensis Baias relegatus; iam reus factus dispensator, et
iudicium inter cubicularios actum. [LIV] Cum maxime haec dicente Gaio puer <in lectum> Trimalchionis
delapsus est. Conclamavit familia, nec minus convivae, non propter hominem tam
putidum, cuius etiam cervices fractas libenter vidissent, sed propter malum
exitum cenae, ne necesse haberent alienum mortuum plorare. Ipse Trimalchio cum
graviter ingemuisset superque brachium tanquam laesum incubuisset, concurrere
medici, et inter primos Fortunata crinibus passis cum scypho, miseramque se
atque infelicem proclamavit. Nam puer quidem, qui ceciderat, circumibat iam
dudum pedes nostros et missionem rogabat. Pessime mihi erat, ne his precibus per
ridiculum aliquid catastropha quaeretur. Nec enim adhuc exciderat cocus ille,
qui oblitus fuerat porcum exinterare. Itaque totum circumspicere triclinium
coepi, ne per parietem automatum aliquod exiret, utique postquam servus
verberari coepit, qui brachium domini contusum alba potius quam conchyliata
involverat lana. Nec longe aberravit suspicio mea; in vicem enim poenae venit
decretum Trimalchionis, quo puerum iussit liberum esse, ne quis posset dicere
tantum virum esse a servo vulneratum.
[LV] Comprobamus nos factum et quam in praecipiti res humanae essent, vario
sermone garrimus."Ita, inquit Trimalchio, non oportet hunc casum sine
inscriptione transire; statimque codicillos poposcit et non diu cogitatione
distorta haec recitavit: [LVI] "Quod autem, inquit, putamus secundum litteras difficillimum esse
artificium? Ego puto medicum et nummularium: medicus, qui scit quid homunciones
intra praecordia sua habeant et quando febris veniat, etiam si illos odi
pessime, quod mihi iubent saepe anatinam parari; nummularius, qui per argentum
aes videt. Nam mutae bestiae laboriosissimae boves et oves: boves, quorum
beneficio panem manducamus; oves, quod lana illae nos gloriosos faciunt. Et
facinus indignum, aliquis ovillam est et tunicam habet. Apes enim ego divinas
bestias puto, quae mel vomunt, etiam si dicuntur illud a Iove afferre. Ideo
autem pungunt, quia ubicunque dulce est, ibi et acidum invenies." [LVII] Ceterum Ascyltos, intemperantis licentiae, cum omnia sublatis manibus
eluderet et usque ad lacrimas rideret, unus ex conlibertis Trimalchionis
excanduit, is ipse qui supra me discumbebat, et: [LVIII] Post hoc dictum Giton, qui ad pedes stabat, risum iam diu compressum
etiam indecenter effudit. Quod cum animadvertisset adversarius Ascylti, flexit
convicium in puerum et: "Tu autem, inquit, etiam tu rides, caepa cirrata? O?
Saturnalia? rogo, mensis December est? Quando vicesimam numerasti? Quid faciat
crucis offla, corvorum cibaria. Curabo iam tibi Iovis iratus sit, et isti qui
tibi non imperat. Ita satur pane fiam, ut ego istud conliberto meo dono,
alioquin iam tibi depraesentiarum reddidissem. Bene nos habemus, at isti nugae,
qui tibi non imperant. Plane qualis dominus, talis et servus. Vix me teneo, nec
sum natura caldicerebrius, <sed> cum coepi, matrem meam dupundii non
facio. Recte, videbo te in publicum, mus, immo terrae tuber: nec sursum nec
deorsum non cresco, nisi dominum tuum in rutae folium non conieci, nec tibi
parsero, licet mehercules Iovem Olympium clames. Curabo longe tibi sit comula
ista besalis et dominus dupunduarius. Recte, venies sub dentem: aut ego non me
novi, aut non deridebis, licet barbam auream habeas. Athana tibi irata sit
curabo, et qui te primus deurode fecit. Non didici geometrias, critica et alogas
naenias, sed lapidarias litteras scio, partes centum dico ad aes, ad pondus, ad
nummum. Ad summam, si quid vis, ego et tu sponsiunculam: exi, defero lamnam. Iam
scies patrem tuum mercedes perdidisse, quamvis et rhetoricam scis. Ecce: [LIX] Coeperat Ascyltos respondere convicio, sed Trimalchio delectatus
colliberti eloquentia: "Agite, inquit, scordalias de medio. Suaviter sit potius,
et tu, Hermeros, parce adulescentulo. Sanguen illi fervet, tu melior esto.
Semper in hac re qui vincitur, vincit. Et tu cum esses capo, cocococo, atque cor
non habebas. Simus ergo, quod melius est, a primitiis hilares et Homeristas
spectemus." Intravit factio statim hastisque scuta concrepuit. Ipse Trimalchio
in pulvino consedit, et cum Homeristae Graecis versibus colloquerentur, ut
insolenter solent, ille canora voce Latine legebat librum. Mox silentio facto:
"Scitis, inquit, quam fabulam agant? Diomedes et Ganymedes duo fratres fuerunt.
Horum soror erat Helena. Agamemnon illam rapuit et Dianae cervam subiecit. Ita
nunc Homeros dicit, quemadmodum inter se pugnent Troiani et Parentini. Vicit
scilicet, et Iphigeniam, filiam suam, Achilli dedit uxorem. Ob eam rem Aiax
insanit, et statim argumentum explicabit." Haec ut dixit Trimalchio, clamorem
Homeristae sustulerunt, interque familiam discurrentem vitulus in lance
ducenaria elixus allatus est, et quidem galeatus. Secutus est Aiax strictoque
gladio, tanquam insaniret, concidit, ac modo versa modo supina gesticulatus,
mucrone frusta collegit mirantibusque vitulum partitus est.
[LX] Nec diu mirari licuit tam elegantes strophas; nam repente lacunaria
sonare coeperunt totumque triclinium intremuit. Consternatus ego exsurrexi, et
timui ne per tectum petauristarius aliquis descenderet. Nec minus reliqui
convivae mirantes erexere vultus expectantes quid novi de caelo nuntiaretur.
Ecce autem diductis lacunaribus subito circulus ingens, de cupa videlicet grandi
excussus, demittitur, cuius per totum orbem coronae aureae cum alabastris
unguenti pendebant. Dum haec apophoreta iubemur sumere, respiciens ad mensam
<. . .>. [LXI] Postquam ergo omnes bonam mentem bonamque valitudinem sibi optarunt,
Trimalchio ad Nicerotem respexit et: "Solebas, inquit, suavius esse in convictu;
nescio quid nunc taces nec muttis. Oro te, sic felicem me videas, narra illud
quod tibi usu venit." Niceros delectatus affabilitate amici: "Omne me, inquit,
lucrum transeat, nisi iam dudum gaudimonio dissilio, quod te talem video. Itaque
hilaria mera sint, etsi timeo istos scolasticos ne me rideant. Viderint: narrabo
tamen, quid enim mihi aufert, qui ridet? satius est rideri quam
derideri." [LXII] "Forte dominus Capuae exierat ad scruta scita expedienda. Nactus ego
occasionem persuadeo hospitem nostrum, ut mecum ad quintum miliarium veniat.
Erat autem miles, fortis tanquam Orcus. Apoculamus nos circa gallicinia; luna
lucebat tanquam meridie. Venimus inter monimenta: homo meus coepit ad stelas
facere; sedeo ego cantabundus et stelas numero. Deinde ut respexi ad comitem,
ille exuit se et omnia vestimenta secundum viam posuit. Mihi anima in naso esse;
stabam tanquam mortuus. At ille circumminxit vestimenta sua, et subito lupus
factus est. Nolite me iocari putare; ut mentiar, nullius patrimonium tanti
facio. Sed, quod coeperam dicere, postquam lupus factus est, ululare coepit et
in silvas fugit. Ego primitus nesciebam ubi essem; deinde accessi, ut vestimenta
eius tollerem: illa autem lapidea facta sunt. Qui mori timore nisi ego? Gladium
tamen strinxi et <in tota via> umbras cecidi, donec ad villam amicae meae
pervenirem. In larvam intravi, paene animam ebullivi, sudor mihi per bifurcum
volabat, oculi mortui; vix unquam refectus sum. Melissa mea mirari coepit, quod
tam sero ambularem, et: 'Si ante, inquit, venisses, saltem nobis adiutasses;
lupus enim villam intravit et omnia pecora tanquam lanius sanguinem illis misit.
Nec tamen derisit, etiamsi fugit; senius enim noster lancea collum eius
traiecit'. Haec ut audivi, operire oculos amplius non potui, sed luce clara Gai
nostri domum fugi tanquam copo compilatus; et postquam veni in illum locum, in
quo lapidea vestimenta erant facta, nihil inveni nisi sanguinem. Vt vero domum
veni, iacebat miles meus in lecto tanquam bovis, et collum illius medicus
curabat. Intellexi illum versipellem esse, nec postea cum illo panem gustare
potui, non si me occidisses. Viderint quid de hoc alii exopinissent; ego si
mentior, genios vestros iratos habeam."
[LXIII] Attonitis admiratione universis: "Salvo, inquit, tuo sermone,
Trimalchio, si qua fides est, ut mihi pili inhorruerunt, quia scio Niceronem
nihil nugarum narrare: immo certus est et minime linguosus. Nam et ipse vobis
rem horribilem narrabo. Asinus in tegulis. [LXIV] Miramur nos et pariter credimus, osculatique mensam rogamus Nocturnas,
ut suis se teneant, dum redimus a cena. [LXV] Hanc humanitatem insecutae sunt matteae, quarum etiam recordatio me, si
qua est dicenti fides, offendit. Singulae enim gallinae altiles pro turdis
circumlatae sunt et ova anserina pilleata, quae ut comessemus, ambitiosissime
<a> nobis Trimalchio petiit dicens exossatas esse gallinas. Inter haec
triclinii valvas lictor percussit, amictusque veste alba cum ingenti frequentia
comissator intravit. Ego maiestate conterritus praetorem putabam venisse. Itaque
temptavi assurgere et nudos pedes in terram deferre. Risit hanc trepidationem
Agamemnon et: "Contine te, inquit, homo stultissime. Habinnas sevir est idemque
lapidarius, qui videtur monumenta optime facere." [LXVI] -- Tamen, inquit Trimalchio, quid habuistis in cena? -- Dicam, inquit,
si potuero; nam tam bonae memoriae sum, ut frequenter nomen meum obliviscar.
Habuimus tamen in primo porcum botulo coronatum et circa sangunculum et gizeria
optime facta et certe betam et panem autopyrum de suo sibi, quem ego malo quam
candidum; <nam> et vires facit, et cum mea re causa facio, non ploro.
Sequens ferculum fuit sciribilita frigida et supra mel caldum infusum excellente
Hispanum. Itaque de sciribilita quidem non minimum edi, de melle me usque
tetigi. Circa cicer et lupinum, calvae arbitratu et mala singula. Ego tamen duo
sustuli et ecce in mappa alligata habeo; nam si aliquid muneris meo vernulae non
tulero, habebo convicium. Bene me admonet domina mea. In prospectu habuimus
ursinae frustum, de quo cum imprudens Scintilla gustasset, paene intestina sua
vomuit; ego contra plus libram comedi, nam ipsum aprum sapiebat. Et si, inquam,
ursus homuncionem comest, quanto magis homuncio debet ursum comesse? In summo
habuimus caseum mollem et sapam et cocleas singulas et cordae frusta et hepatia
in catillis et ova pilleata et rapam et senape et catillum concacatum -- pax
Palamedes! -- Etiam in alveo circumlata sunt oxycomina, unde quidam etiam
improbi ternos pugnos sustulerunt. Nam pernae missionem dedimus.
[LXVII] "Sed narra mihi, Gai, rogo, Fortunata quare non recumbit? -- Quomodo
nosti, inquit, illam, Trimalchio, nisi argentum composuerit, nisi reliquias
pueris diviserit, aquam in os suum non coniciet. -- Atqui, respondit Habinnas,
nisi illa discumbit, ego me apoculo." Et coeperat surgere, nisi signo dato
Fortunata quater amplius a tota familia esset vocata. Venit ergo galbino
succincta cingillo, ita ut infra cerasina appareret tunica et periscelides
tortae phaecasiaeque inauratae. Tunc sudario manus tergens, quod in collo
habebat, applicat se illi toro, in quo Scintilla Habinnae discumbebat uxor,
osculataque plaudentem: "Est te, inquit, videre?" [LXVIII] Interposito deinde spatio cum secundas mensas Trimalchio iussisset
afferri, sustulerunt servi omnes mensas et alias attulerunt, scobemque croco et
minio tinctam sparserunt et, quod nunquam ante videram, ex lapide speculari
pulverem tritum. Statim Trimalchio: "Poteram quidem, inquit, hoc fericulo esse
contentus; secundas enim mensas habetis. <Sed> si quid belli habes,
affer". [LXIX] Interpellavit loquentem Scintilla et: "Plane, inquit, non omnia
artificia servi nequam narras. Agaga est; at curabo stigmam habeat." Risit
Trimalchio et: "Adcognosco, inquit, Cappadocem: nihil sibi defraudit, et
mehercules laudo illum; hoc enim nemo parentat. Tu autem, Scintilla, noli
zelotypa esse. Crede mihi, et vos novimus. Sic me salvum habeatis, ut ego sic
solebam ipsumam meam debattuere, ut etiam dominus suspicaretur; et ideo me in
vilicationem relegavit. Sed tace, lingua, dabo panem." Tanquam laudatus esset
nequissimus servus, lucernam de sinu fictilem protulit et amplius semihora
tubicines imitatus est succinente Habinna et inferius labrum manu deprimente.
Vltimo etiam in medium processit et modo harundinibus quassis choraulas imitatus
est, modo lacernatus cum flagello mulionum fata egit, donec vocatum ad se
Habinnas basiavit, potionemque illi porrexit et: "Tanto melior, inquit, Massa,
dono tibi caligas". [LXX] Necdum finieram sermonem, cum Trimalchio ait: "Ita crescam patrimonio,
non corpore, ut ista cocus meus de porco fecit. Non potest esse pretiosior homo.
Volueris, de vulva faciet piscem, de lardo palumbam, de perna turturem, de
colaepio gallinam. Et ideo ingenio meo impositum est illi nomen bellissimum; nam
Daedalus vocatur. Et quia bonam mentem habet, attuli illi Roma munus cultros
Norico ferro." Quos statim iussit afferri, inspectosque miratus est. Etiam nobis
potestatem fecit ut mucronem ad buccam probaremus. [LXXI] Diffusus hac contentione Trimalchio: "Amici, inquit, et servi homines
sunt et aeque unum lactem biberunt, etiam si illos malus fatus oppresserit.
Tamen me salvo cito aquam liberam gustabunt. Ad summam, omnes illos in
testamento meo manu mitto. Philargyro etiam fundum lego et contubernalem suam,
Carioni quoque insulam et vicesimam et lectum stratum. Nam Fortunatam meam
heredem facio, et commendo illam omnibus amicis meis. Et haec ideo omnia
publico, ut familia mea iam nunc sic me amet tanquam mortuum". [LXXII] Haec ut dixit Trimalchio, flere coepit ubertim. Flebat et Fortunata,
flebat et Habinnas, tota denique familia, tanquam in funus rogata, lamentatione
triclinium implevit. Immo iam coeperam etiam ego plorare, cum Trimalchio: "Ergo,
inquit, cum sciamus nos morituros esse, quare non vivamus? Sic nos felices
videam, coniciamus nos in balneum, meo periculo, non paenitebit. Sic calet
tanquam furnus. -- Vero, vero, inquit Habinnas, de una die duas facere, nihil
malo "; nudisque consurrexit pedibus et Trimalchionem gaudentem subsequi. [LXXIII] Quid faciamus homines miserrimi et novi generis labyrintho inclusi,
quibus lavari iam coeperat votum esse? Vltro ergo rogavimus ut nos ad balneum
duceret, proiectisque vestimentis, quae Giton in aditu siccare coepit, balneum
intravimus, angustum scilicet et cisternae frigidariae simile, in qua Trimalchio
rectus stabat. Ac ne sic quidem putidissimam eius iactationem licuit effugere;
nam nihil melius esse dicebat quam sine turba lavari, et eo ipso loco aliquando
pistrinum fuisse. Deinde ut lassatus consedit, invitatus balnei sono diduxit
usque ad cameram os ebrium et coepit Menecratis cantica lacerare, sicut illi
dicebant, qui linguam eius intellegebant. Ceteri convivae circa labrum manibus
nexis currebant, et gingilipho ingenti clamore exsonabant. Alii autem aut
restrictis manibus anulos de pavimento conabantur tollere, aut posito genu
cervices post terga flectere, et pedum extremos pollices tangere. Nos, dum alii
sibi ludos faciunt, in solium, quod Trimalchioni parabatur, descendimus. [LXXIV] Haec dicente eo gallus gallinaceus cantavit. Qua voce confusus
Trimalchio vinum sub mensa iussit effundi lucernamque etiam mero spargi. Immo
anulum traiecit in dexteram manum et: "Non sine causa, inquit, hic bucinus
signum dedit; nam aut incendium oportet fiat, aut aliquis in vicinia animam
abiciat. Longe a nobis! Itaque quisquis hunc indicem attulerit, corollarium
accipiet." Dicto citius de vicinia gallus allatus est, quem Trimalchio iussit ut
aeno coctus fieret. Laceratus igitur ab illo doctissimo coco, qui paulo ante de
porco aves piscesque fecerat, in caccabum est coniectus. Dumque Daedalus
potionem ferventissimam haurit, Fortunata mola buxea piper trivit. [LXXV] Post hoc fulmen Habinnas rogare coepit ut iam desineret irasci, et:
"Nemo, inquit, nostrum non peccat. Homines sumus, non dei." Idem et Scintilla
flens dixit, ac per genium eius Gaium appellando rogare coepit ut se frangeret.
Non tenuit ultra lacrimas Trimalchio et: "Rogo, inquit, Habinna, sic peculium
tuum fruniscaris: si quid perperam feci, in faciem meam inspue. Puerum basiavi
frugalissimum, non propter formam, sed quia frugi est: decem partes dicit,
librum ab oculo legit, thraecium sibi de diariis fecit, arcisellium de suo
paravit et duas trullas. Non est dignus quem in oculis feram? Sed Fortunata
vetat. Ita tibi videtur, fulcipedia? Suadeo, bonum tuum concoquas, milva, et me
non facias ringentem, amasiuncula: alioquin experieris cerebrum meum. Nosti me:
quod semel destinavi, clavo tabulari fixum est. Sed vivorum meminerimus. Vos
rogo, amici, ut vobis suaviter sit. Nam ego quoque tam fui quam vos estis, sed
virtute mea ad hoc perveni. Corcillum est quod homines facit, cetera quisquilia
omnia. Bene emo, bene vendo; alius alia vobis dicet. Felicitate dissilio. Tu
autem, sterteia, etiamnum ploras? Iam curabo fatum tuum plores. Sed ut coeperam
dicere, ad hanc me fortunam frugalitas mea perduxit. [LXXVI] "Ceterum, quemadmodum di volunt, dominus in domo factus sum, et ecce
cepi ipsimi cerebellum. Quid multa? coheredem me Caesari fecit, et accepi
patrimonium laticlavium. Nemini tamen nihil satis est. Concupivi negotiari. Ne
multis vos morer, quinque naves aedificavi, oneravi vinum -- et tunc erat contra
aurum -- misi Romam. Putares me hoc iussisse: omnes naves naufragarunt. Factum,
non fabula. Vno die Neptunus trecenties sestertium devoravit. Putatis me
defecisse? Non mehercules mi haec iactura gusti fuit, tanquam nihil facti.
Alteras feci maiores et meliores et feliciores, ut nemo non me virum fortem
diceret. Scis, magna navis magnam fortitudinem habet. Oneravi rursus vinum,
lardum, fabam, seplasium, mancipia. Hoc loco Fortunata rem piam fecit: omne enim
aurum suum, omnia vestimenta vendidit et mi centum aureos in manu posuit. Hoc
fuit peculii mei fermentum. Cito fit quod di volunt. Vno cursu centies
sestertium corrotundavi. Statim redemi fundos omnes, qui patroni mei fuerant.
Aedifico domum, venalicia coemo, iumenta; quicquid tangebam, crescebat tanquam
favus. Postquam coepi plus habere quam tota patria mea habet, manum de tabula:
sustuli me de negotiatione et coepi libertos fenerare. Et sane nolente me
negotium meum agere exhortavit mathematicus, qui venerat forte in coloniam
nostram, Graeculio, Serapa nomine, consiliator deorum. Hic mihi dixit etiam ea,
quae oblitus eram; ab acia et acu mi omnia exposuit; intestinas meas noverat;
tantum quod mihi non dixerat, quid pridie cenaveram. Putasses illum semper mecum
habitasse.
[LXXVII] "Rogo, Habinna -- puto, interfuisti --: 'Tu dominam tuam de rebus
illis fecisti. Tu parum felix in amicos es. Nemo unquam tibi parem gratiam
refert. Tu latifundia possides. Tu viperam sub ala nutricas' et -- quid vobis
non dixerim -- etiam nunc mi restare vitae annos triginta et menses quattuor et
dies duos. Praeterea cito accipiam hereditatem. Hoc mihi dicit fatus meus. Quod
si contigerit fundos Apuliae iungere, satis vivus pervenero. Interim dum
Mercurius vigilat, aedificavi hanc domum. Vt scitis, casula erat; nunc templum
est. Habet quattuor cenationes, cubicula viginti, porticus marmoratos duos,
susum cellationem, cubiculum in quo ipse dormio, viperae huius sessorium,
ostiarii cellam perbonam; hospitium hospites capit. Ad summam, Scaurus cnm huc
venit, nusquam mavoluit hospitari, et habet ad mare paternum hospitium. Et multa
alia sunt, quae statim vobis ostendam. Credite, mihi: assem habeas, assem
valeas; habes, habeberis. Sic amicus vester, qui fuit rana, nunc est rex.
Interim, Stiche, profer vitalia, in quibus volo me efferri. Profer et unguentum
et ex illa amphora gustum, ex qua iubeo lavari ossa mea."
[LXXVIII] Non est moratus Stichus, sed et stragulam albam et praetextam in
triclinium attulit. <Vitalia Trimalchio accepit> iussitque nos temptare,
an bonis lanis essent confecta. Tum subridens: "Vide tu, inquit, Stiche, ne ista
mures tangant aut tineae; alioquin te vivum conburam. Ego gloriosus volo
efferri, ut totus mihi populus bene imprecetur." Statim ampullam nardi aperuit
omnesque nos unxit et: "Spero, inquit, futurum ut aeque me mortuum iuvet tanquam
vivum." Nam vinum quidem in vinarium iussit infundi et: "Putate vos, ait, ad
parentalia mea invitatos esse". [LXXIX] Neque fax ulla in praesidio erat, quae iter aperiret errantibus, nec
silentium noctis iam mediae promittebat occurrentium lumen. Accedebat huc
ebrietas et imprudentia locorum etiam interdiu obscura. Itaque cum hora paene
tota per omnes scrupos gastrarumque eminentium fragmenta traxissemus cruentos
pedes, tandem expliciti acumine Gitonis sumus. Prudens enim pridie, cum luce
etiam clara timeret errorem, omnes pilas columnasque notaverat creta, quae
lineamenta evicerunt spississimam noctem, et notabili candore ostenderunt
errantibus viam. Quamvis non minus sudoris habuimus etiam postquam ad stabulum
pervenimus. Anus enim ipsa inter deversitores diutius ingurgitata ne ignem
quidem admotum sensisset, et forsitan pernoctassemus in limine, ni tabellarius
Trimalchionis intervenisset X vehiculis <deviis>. Non diu ergo tumultuatus
stabuli ianuam effregit, et nos per eandem festram admisit. <. . .>
[LXXX] Iocari putabam discedentem. At ille gladium parricidali manu strinxit
et: "Non frueris, inquit, hac praeda super quam solus incumbis. Partem meam
necesse est vel hoc gladio contemptus abscindam". Idem ego ex altera parte feci,
et intorto circa brachium pallio, composui ad proeliandum gradum. Inter hanc
miserorum dementiam infelicissimus puer tangebat utriusque genua cum fletu,
petebatque suppliciter ne Thebanum par humilis taberna spectaret, neve sanguine
mutuo pollueremus familiaritatis clarissimae sacra. "Quod si utique,
proclamabat, facinore opus est, nudo ecce iugulum, convertite huc manus,
imprimite mucrones. Ego mori debeo, qui amicitiae sacramentum delevi."
Inhibuimus ferrum post has preces, et prior Ascyltos: "Ego, inquit, finem
discordiae imponam. Puer ipse, quem vult, sequatur, ut sit illi saltem in
eligendo fratre salva libertas." Ego qui vetustissimam consuetudinem putabam in
sanguinis pignus transisse, nihil timui, immo condicionem praecipiti
festinatione rapui, commisique iudici litem. Qui ne deliberavit quidem, ut
videretur cunctatus, verum statim ab extrema parte verbi consurrexit <et>
fratrem Ascylton elegit. Fulminatus hac pronuntiatione, sic ut eram, sine gladio
in lectulum decidi, et attulissem mihi damnatus manus, si non inimici victoriae
invidissem. Egreditur superbus cum praemio Ascyltos, et paulo ante carissimum
sibi commilitonem fortunaeque etiam similitudine parem in loco peregrino
destituit abiectum. [LXXXI] Nec diu tamen lacrimis indulsi, sed veritus ne Menelaus etiam
antescholanus inter cetera mala solum me in deversorio inveniret, collegi
sarcinulas, locumque secretum et proximum litori maestus conduxi. Ibi triduo
inclusus, redeunte in animum solitudine atque contemptu, verberabam aegrum
planctibus pectus et inter tot altissimos gemitus frequenter etiam proclamabam:
"Ergo me non ruina terra potuit haurire? Non iratum etiam innocentibus mare?
Effugi iudicium, harenae imposui, hospitem occidi, ut inter audaciae nomina
mendicus, exul, in deversorio Graecae urbis iacerem desertus? Et quis hanc mihi
solitudinem imposuit? Adulescens omni libidine impurus et sua quoque confessione
dignus exilio, stupro liber, stupro ingenuus, cuius anni ad tesseram venierunt,
quem tanquam puellam conduxit etiam qui virum putavit. Quid ille alter? qui die
togae virilis stolam sumpsit, qui ne vir esset a matre persuasus est, qui opus
muliebre in ergastulo fecit, qui postquam conturbavit et libidinis suae solum
vertit, reliquit veteris amicitiae nomen et -- pro pudor! -- tanquam mulier
secutuleia unius noctis tactu omnia vendidit. Iacent nunc amatores obligati
noctibus totis, et forsitan mutuis libidinibus attriti derident solitudinem
meam. Sed non impune. Nam aut vir ego liberque non sum, aut noxio sanguine
parentabo iniuriae meae."
[LXXXII] Haec locutus gladio latus cingor, et ne infirmitas militiam
perderet, largioribus cibis excito vires. Mox in publicum prosilio furentisque
more omnes circumeo porticus. Sed dum attonito vultu efferatoque nihil aliud
quam caedem et sanguinem cogito, frequentiusque manum ad capulum, quem
devoveram, refero, notavit me miles, sive ille planus fuit sive nocturnus
grassator, et: "Quid tu, inquit, commilito, ex qua legione es aut cuius
centuria?" Cum constantissime et centurionem et legionem essem ementitus: "Age
ergo, inquit ille, in exercitu vestro phaecasiati milites ambulant?" Cum deinde
vultu atque ipsa trepidatione mendacium prodidissem, ponere iussit arma et malo
cavere. Despoliatus ergo, immo praecisa ultione retro ad deversorium tendo,
paulatimque temeritate laxata coepi grassatoris audaciae gratias agere. <. .
.> [LXXXIII] In pinacothecam perveni vario genere tabularum mirabilem. Nam et
Zeuxidos manus vidi nondum vetustatis iniuria victas, et Protogenis rudimenta
cum ipsius naturae veritate certantia non sine quodam horrore tractavi. Jam vero
Apellis quam Graeci mon(kthmon appellant, etiam adoravi. Tanta enim subtilitate
extremitates imaginum erant ad similitudinem praecisae, ut crederes etiam
animorum esse picturam. Hinc aquila ferebat caelo sublimis Idaeum, illinc
candidus Hylas repellebat improbam Naida. Damnabat Apollo noxias manus lyramque
resolutam modo nato flore honorabat. Inter quos etiam pictorum amantium vultus
tanquam in solitudine exclamavi: "Ergo amor etiam deos tangit. Iuppiter in caelo
suo non invenit quod diligeret, sed peccaturus in terris nemini tamen iniuriam
fecit. Hylan Nympha praedata temperasset amori suo, si venturum ad interdictum
Herculem credidisset. Apollo pueri umbram revocavit in florem, et omnes fabulae
quoque sine aemulo habuerunt complexus. At ego in societatem recepi hospitem
Lycurgo crudeliorem." Ecce autem, ego dum cum ventis litigo, intravit
pinacothecam senex canus, exercitati vultus et qui videretur nescio quid magnum
promittere, sed cultu non proinde speciosus, ut facile appareret eum <ex>
hac nota litterat<or>um esse, quos odisse divites solent. Is ergo ad latus
constitit meum. [LXXXIV] "Non dubie ita est: si quis vitiorum omnium inimicus rectum iter
vitae coepit insistere, primum propter morum differentiam odium habet: quis enim
potest probare diversa? Deinde qui solas exstruere divitias curant, nihil volunt
inter homines melius credi, quam quod ipsi tenent. Insectantur itaque, quacunque
ratione possunt, litterarum amatores, ut videantur illi quoque infra pecuniam
positi. <. . .> [LXXXV] EVMOLPVS. "In Asiam cum a quaestore essem stipendio eductus,
hospitium Pergami accepi. Vbi cum libenter habitarem non solum propter cultum
aedicularum, sed etiam propter hospitis formosissimum filium, excogitavi
rationem qua non essem patri familiae suspectus amator. Quotiescunque enim in
convivio de usu formosorum mentio facta est, tam vehementer excandui, tam severa
tristitia violari aures meas obsceno sermone nolui, ut me mater praecipue
tanquam unum ex philosophis intueretur. Jam ego coeperam ephebum in gymnasium
deducere, ego studia eius ordinare, ego docere ac praecipere, ne quis praedator
corporis admitteretur in domum. [LXXXVI] Proxima nocte cum idem liceret, mutavi optionem et: "Si hunc,
inquam, tractavero improba manu, et ille non senserit, gallos gallinaceos
pugnacissimos duos donabo patienti". Ad hoc votum ephebus ultro se admovit et,
puto, vereri coepit ne ego obdormissem. Indulsi ergo sollicito, totoque corpore
citra summam voluptatem me ingurgitavi. Deinde ut dies venit, attuli gaudenti
quicquid promiseram. Vt tertia nox licentiam dedit, consurrexi ad aurem male
dormientis: "Dii, inquam, immortales, si ego huic dormienti abstulero coitum
plenum et optabilem, pro hac felicitate cras puero asturconem Macedonicum
optimum donabo, cum hac tamen exceptione, si ille non senserit". Nunquam altiore
somno ephebus obdormivit. Itaque primum implevi lactentibus papillis manus, mox
basio inhaesi, deinde in unum omnia vota coniunxi. Mane sedere in cubiculo
coepit atque expectare consuetudinem meam. Scis quanto facilius sit columbas
gallosque gallinaceos emere quam asturconem, et, praeter hoc, etiam timebam ne
tam grande munus suspectam faceret humanitatem meam. Ergo aliquot horis
spatiatus, in hospitium reverti nihilque aliud quam puerum basiavi. At ille
circumspiciens ut cervicem meam iunxit amplexu: "Rogo, inquit, domine, ubi est
asturco?"
[LXXXVII] Cum ob hanc offensam praeclusissem mihi aditum quem feceram,
<mox tamen> iterum ad licentiam redii. Interpositis enim paucis diebus,
cum similis casus nos in eandem fortunam rettulisset, ut intellexi stertere
patrem, rogare coepi ephebum ut reverteretur in gratiam mecum, id est ut
pateretur satis fieri sibi, et cetera quae libido distenta dictat. At ille plane
iratus nihil aliud dicebat nisi hoc: "Aut dormi, aut ego iam dicam patri". Nihil
est tam arduum, quod non improbitas extorqueat. Dum dicit: "Patrem excitabo ",
irrepsi tamen et male repugnanti gaudium extorsi. At ille non indelectatus
nequitia mea, postquam diu questus est deceptum se et derisum traductumque inter
condiscipulos, quibus iactasset censum meum: "Videris tamen, inquit, non ero tui
similis. Si quid vis, fac iterum". Ego vero deposita omni offensa cum puero in
gratiam redii, ususque beneficio eius in somnum delapsus sum. Sed non fuit
contentus iteratione ephebus plenae maturitatis et annis ad patiendum
gestientibus. Itaque excitavit me sopitum et: "Numquid vis?" inquit. Et non
plane iam molestum erat munus. Vtcunque igitur inter anhelitus sudoresque
tritus, quod voluerat accepit, rursusque in somnum decidi gaudio lassus.
Interposita minus hora pungere me manu coepit et dicere: "Quare non facimus?"
Tum ego toties excitatus plane vehementer excandui et reddidi illi voces suas:
"Aut dormi, aut ego iam patri dicam". <. . .>
[LXXXVIII] Erectus his sermonibus consulere prudentiorem coepi <atque ab
eo> aetates tabularum et quaedam argumenta mihi obscura simulque causam
desidiae praesentis excutere, cum pulcherrimae artes perissent, inter quas
pictura ne minimum sui vestigium reliquisset. Tum ille: "Pecuniae, inquit,
cupiditas haec tropica instituit. Priscis enim temporibus, cum adhuc nuda virtus
placeret, vigebant artes ingenuae summumque certamen inter homines erat, ne quid
profuturum saeculis diu lateret. Itaque herbarum omnium sucos Democritus
expressit, et ne lapidum virgultorumque vis lateret, aetatem inter experimenta
consumpsit Eudoxos quidem in cacumine excelsissimi montis consenuit ut astrorum
caelique motus deprehenderet, et Chrysippus, ut ad inventionem sufficeret, ter
elleboro animum detersit. Verum ut ad plastas convertar, Lysippum statuae unius
lineamentis inhaerentem inopia extinxit, et Myron, qui paene animas hominum
ferarumque aere comprehenderat, non invenit heredem. At nos vino scortisque
demersi ne paratas quidem artes audemus cognoscere, sed accusatores antiquitatis
vitia tantum docemus et discimus. Vbi est dialectica? ubi astronomia? ubi
sapientiae cultissima via? Quis unquam venit in templum et votum fecit, si ad
eloquentiam pervenisset? quis, si philosophiae fontem attigisset? Ac ne bonam
quidem mentem aut bonam valitudinem petunt, sed statim antequam limen Capitolii
tangant, alius donum promittit, si propinquum divitem extulerit, alius, si
thesaurum effoderit, alius, si ad trecenties sestertium salvus pervenerit. Ipse
senatus, recti bonique praeceptor, mille pondo auri Capitolio promittere solet,
et ne quis dubitet pecuniam concupiscere, Iovem quoque peculio exorat. Noli ergo
mirari, si pictura defecit, cum omnibus dis hominibusque formosior videatur
massa auri, quam quicquid Apelles Phidiasque, Graeculi delirantes, fecerunt.
[LXXXIX] Sed video te totum in illa haerere tabula, quae Troiae halosin
ostendit. Itaque conabor opus versibus pandere: [XC] Ex is, qui in porticibus spatiabantur, lapides in Eumolpum recitantem
miserunt. At ille, qui plausum ingenii sui noverat, operuit caput extraque
templum profugit. Timui ego, ne me poetam vocaret. Itaque subsecutus fugientem
ad litus perveni, et ut primum extra teli coniectum licuit consistere: "Rogo,
inquam, quid tibi vis cum isto morbo? Minus quam duabus horis mecum moraris, et
saepius poetice quam humane locutus es. Itaque non miror, si te populus
lapidibus persequitur. Ego quoque sinum meum saxis onerabo ut, quotiescunque
coeperis a te exire, sanguinem tibi a capite mittam". Movit ille vultum et: "O
mi, inquit, adulescens, non hodie primum auspicatus sum. lmmo quoties theatrum,
ut recitarem aliquid, intravi, hac me adventicia excipere frequentia solet.
Ceterum ne et tecum quoque habeam rixandum, toto die me ab hoc cibo abstinebo.
-- Immo, inquam ego, si eiuras hodiernam bilem, una cenabimus." [XCI] Video Gitona cum linteis et strigilibus parieti applicitum tristem
confusumque. Scires non libenter servire. Itaque ut experimentum oculorum
caperem. <. . .> Convertit ille solutum gaudio vultum et: "Miserere,
inquit, frater. Vbi arma non sunt, libere loquor. Eripe me latroni cruento et
qualibet saevitia paenitentiam iudicis tui puni. Satis magnum erit misero
solacium tua voluntate cecidisse". Supprimere ego querelam iubeo, ne quis
consilia deprehenderet, relictoque Eumolpo -- nam in balneo carmen recitabat --
per tenebrosum et sordidum egressum extraho Gitona raptimque in hospitium meum
pervolo. Praeclusis deinde foribus invado pectus amplexibus, et perfusum os
lacrumis vultu meo contero. Diu vocem neuter invenit; nam puer etiam singultibus
crebris amabile pectus quassaverat. "O facinus, inquam, indignum, quod amo te
quamvis relictus, et in hoc pectore, cum vulnus ingens fuerit, cicatrix non est.
Quid dicis, peregrini amoris concessio? Dignus hac iniuria fui?" Postquam se
amari sensit, supercilium altius sustulit. <. . .> [XCII] Et iam plena nox erat mulierque cenae mandata curaverat, cum Eumolpus
ostium pulsat. Interrogo ego: "Quot estis?" obiterque per rimam foris speculari
diligentissime coepi, num Ascyltos una venisset. Deinde ut solum hospitem vidi,
momento recepi. Ille ut se in grabatum reiecit viditque Gitona in conspectu
ministrantem, movit caput et: "Laudo, inquit, Ganymedem. Oportet hodie bene
sit". Non delectavit me tam curiosum principium, timuique ne in contubernium
recepissem Ascylti parem. Instat Eumolpus, et cum puer illi potionem dedisset:
"Malo te, inquit, quam balneum totum " siccatoque avide poculo negat sibi unquam
acidius fuisse." Nam et dum lavor, ait, paene vapulavi, quia conatus sum circa
solium sedentibus carmen recitare; et postquam de balneo tanquam de theatro
eiectus sum, circuire omnes angulos coepi et clara voce Encolpion clamitare. Ex
altera parte iuvenis nudus, qui vestimenta perdiderat, non minore clamoris
indignatione Gitona flagitabat. Et me quidem pueri tanquam insanum imitatione
petulantissima deriserunt, illum autem frequentia ingens circumvenit cum plausu
et admiratione timidissima. Habebat enim inguinum pondus tam grande, ut ipsum
hominem laciniam fascini crederes. O iuvenem laboriosum! puto illum pridie
incipere, postero die finire. Itaque statim invenit auxilium; nescio quis enim,
eques Roma
mentemque magnis applicat, prius
mores
frugalitatis lege poliat exacta.
Nec curet alto regiam trucem
vultu
cliensve cenas inpotentium captet,
nec perditis addictus obruat
vino
mentis calorem; neve plausor in scenam
sedeat redemptus histrioniae
addictus.
Sed sive armigerae rident Tritonidis arces,
seu Lacedaemonio
tellus habitata colono
Sirenumque domus, det primos versibus
annos
Maeoniumque bibat felici pectore fontem.
Mox et Socratico plenus
grege mittat habenas
liber, et ingentis quatiat Demosthenis arma.
Hinc
Romana manus circumfluat, et modo Graio
exonerata sono mutet suffusa
saporem.
Interdum subducta foro det pagina cursum,
et fortuna sonet celeri
distincta meatu.
Dent epulas et bella truci memorata canore,
grandiaque
indomiti Ciceronis verba minentur.
Hi animum succinge bonis: sic flumine
largo
plenus Pierio defundes pectore verba."
<. . .>
Rursus in memoriam revocatus iniuriae: "Ascylte, inquam, intellego
nobis convenire non posse. Itaque communes sarcinulas partiamur ac paupertatem
nostram privatis questibus temptemus expellere. Et tu litteras scis et ego. Ne
quaestibus tuis obstem, aliud aliquid promittam; alioqui mille causae quotidie
nos collident et per totam urbem rumoribus different."
Non recusavit Ascyltos
et: "Hodie, inquit, quia tanquam scholastici ad cenam promisimus, non perdamus
noctem. Cras autem, quia hoc libet, et habitationem mihi prospiciam et aliquem
fratrem. -- Tardum est, inquam, differre quod placet."
Hanc tam praecipitem
divisionem libido faciebat; iam dudum enim amoliri cupiebam custodem molestum,
ut veterem cum Gitone meo rationem reducerem. <. . .>
Quid faciant leges, ubi sola pecunia regnat,
aut ubi
paupertas vincere nulla potest?
Ipsi qui Cynica traducunt tempora
pera,
non numquam nummis vendere vera solent.
Ergo iudicium nihil est nisi
publica merces,
atque eques in causa qui sedet, empta probat."
Sed praeter
unum dipondium, quo cicer lupinosque destinaveramus mercari, nihil ad manum
erat. Itaque ne interim praeda discederet, vel minoris pallium addicere placuit
ut pretium maioris compendii leviorem faceret iacturam. Cum primum ergo
explicuimus mercem, mulier operto capite, quae cum rustico steterat, inspectis
diligentius signis iniecit utramque laciniae manum magnaque vociferatione
latrones tenere clamavit. Contra nos perturbati, ne videremur nihil agere, et
ipsi scissam et sordidam tenere coepimus tunicam atque eadem invidia proclamare,
nostra esse spolia quae illi possiderent. Sed nullo genere par erat causa, et
cociones qui ad clamorem confluxerant, nostram scilicet de more ridebant
invidiam, quod pro illa parte vindicabant pretiosissimam vestem, pro hac
pannuciam ne centonibus quidem bonis dignam. Hinc Ascyltos bene risum discussit,
qui silentio facto:
Nolo quod
cupio statim tenere,
nec victoria mi placet parata.
Contemni turpe est, legem donare superbum;
hoc amo, quod
possum qua libet ire via.
Nam sane et sapiens contemptus iurgia nectit,
et
qui non iugulat, victor abire solet.
Complosis deinde manibus in tantum
repente risum effusa est, ut timeremus. Idem ex altera parte et ancilla fecit,
quae prior venerat, idem virguncula, quae una intraverat.
"Ideo vetui hodie in hoc deversorio quemquam
mortalium admitti, ut remedium tertianae sine ulla interpellatione a vobis
acciperem." Vt haec dixit Quartilla, Ascyltos quidem paulisper obstupuit, ego
autem frigidior hieme Gallica factus nullum potui verbum emittere. Sed ne quid
tristius expectarem, comitatus faciebat. Tres enim erant mulierculae, si quid
vellent conari, infirmissimae, scilicet contra nos, <quibus> si nihil
aliud, virilis sexus esset. At praecincti certe altius eramus. Immo ego sic iam
paria composueram ut, si depugnandum foret, ipse cum Quartilla consisterem,
Ascyltos cum ancilla, Giton cum virgine. <. . .> Tunc vero excidit omnis
constantia attonitis, et mors non dubia miserorum oculos coepit obducere. <.
. .>
Ascyltos, iam deficiente fabularum contextu: "Quid? Ego, inquit, non
sum dignus qui bibam?" Ancilla risu meo prodita complosit manus et: "Apposui:
quidem adulescens, solus tantum medicamentum ebibisti? -- Itane est? inquit
Quartilla, quicquid saturei fuit, Encolpius ebibit?" Non indecenti risu latera
commovit. Ac ne Giton quidem ultimo risum tenuit, utique postquam virguncula
cervicem eius invasit et non repugnanti puero innumerabilia oscula dedit.
Vltimo cinaedus supervenit myrtea subornatus gausapa cinguloque
succinctus . . . modo extortis nos clunibus cecidit, modo basiis olidissimis
inquinavit, donec Quartilla, ballaenaceam tenens virgam alteque succincta,
iussit infelicibus dari missionem. <. . .>
Vterque nostrum
religiosissimis iuravit verbis inter duos periturum esse tam horribile secretum.
Intraverunt palaestritae quamplures et nos legitimo perfusos oleo refecerunt.
Vtcunque ergo lassitudine abiecta cenatoria repetimus et in proximam cellam
ducti sumus, in qua tres lecti strati erant et reliquus lautitiarum apparatus
splendidissime expositus. Iussi ergo discubuimus, et gustatione mirifica
initiati vino etiam Falerno inundamur. Excepti etiam pluribus ferculis cum
laberemur in somnum: "Itane est? inquit Quartilla, etiam dormire vobis in mente
est, cum sciatis Priapi genio pervigilium deberi?" <. . .>
Iam ego etiam tot malis
fatigatus minimum veluti gustum hauseram somni; idem et tota intra forisque
familia fecerat, atque alii circa pedes discumbentium sparsi iacebant, alii
parietibus appliciti, quidam in ipso limine coniunctis manebant capitibus;
lucernae quoque umore defectae tenue et extremum lumen spargebant, cum duo Syri
expilaturi lagoenam triclinium intraverunt, dumque inter argentum avidius
rixantur, diductam fregerunt lagoenam. Cecidit etiam mensa cum argento, et
ancillae super torum marcentis excussum forte altius poculum caput <fere>
fregit.
Ad quem ictum exclamavit illa, pariterque et fures prodidit et partem
ebriorum excitavit. Syri illi qui venerant ad praedam, postquam deprehensos se
intellexerunt, pariter secundum lectum conciderunt, ut putares hoc convenisse,
et stertere tanquam olim dormientes coeperunt.
Iam et tricliniarches
experrectus lucernis occidentibus oleum infuderat, et pueri detersis paulisper
oculis redierant ad ministerium, cum intrans cymbalistria et concrepans aera
omnes excitavit.
Intrat cinaedus,
homo omnium insulsissimus et plane illa domo dignus, qui ut infractis manibus
congemuit, eiusmodi carmina effudit:
Huc huc convenite nunc,
spatalocinaedi,
pede tendite, cursum addite, convolate planta,
femore
facili, clune agili et manu procaces,
molles, veteres, Deliaci manu
recisi.
Consumptis versibus suis immundissimo me basio conspuit. Mox et super
lectum venit atque omni vi detexit recusantem. Super inguina mea diu multumque
frustra moluit. Profluebant per frontem sudantis acaciae rivi, et inter rugas
malarum tantum erat cretae, ut putares detectum parietem nimbo laborare.
Sine dubio
non repugnaverat puer, ac ne puella quidem tristis expaverat nuptiarum nomen.
Itaque cum inclusi iacerent, consedimus ante limen thalami, et in primis
Quartilla per rimam improbe diductam adplicuerat oculum curiosum, lusumque
puerilem libidinosa speculabatur diligentia. Me quoque ad idem spectaculum lenta
manu traxit, et quia considerantium <co>haeserant vultus, quicquid a
spectaculo vacabat, commovebat obiter labra et me tamquam furtivis subinde
osculis verberabat. <. . .>
Abiecti in lectis sine metu reliquam
exegimus noctem. <. . .>
Venerat iam tertius dies, id est expectatio
liberae cenae, sed tot vulneribus confossis fuga magis placebat quam quies.
Itaque cum maesti deliberaremus quonam genere praesentem evitaremus procellam,
unus servus Agamemnonis interpellavit trepidantes et: "Quid? vos, inquit,
nescitis hodie apud quem fiat? Trimalchio, lautissimus homo. Horologium in
triclinio et bucinatorem habet subornatum, ut subinde sciat quantum de vita
perdiderit!"
Amicimur ergo diligenter obliti omnium malorum et Gitona
libentissime servile officium tuentem iubemus in balneum sequi.
Cum has ergo
miraremur lautitias, accurrit Menelaus: "Hic est, inquit, apud quem cubitum
ponitis, et quidem iam principium cenae videtis. Et iam non loquebatur Menelaus
cum Trimalchio digitos concrepuit, ad quod signum matellam spado ludenti
subiecit. Exonerata ille vesica aquam poposcit ad manus, digitosque paululum
adspersos in capite pueri tersit.
Sequimur nos admiratione iam saturi et cum Agamemnone ad
ianuam pervenimus, in cuius poste libellus erat cum hac inscriptione
fixus:
QVISQVIS SERVVS SINE DOMINICO IVSSV FORAS EXIERIT ACCIPIET PLAGAS
CENTVM.
In aditu autem ipso stabat ostiarius prasinatus, cerasino succinctus
cingulo, atque in lance argentea pisum purgabat. Super limen autem cavea
pendebat aurea in qua pica varia intrantes salutabat.
CAVE
CANEM.
Et collegae quidem mei riserunt. Ego autem collecto spiritu non
destiti totum parientem persequi. Erat autem venalicium <cum> titulis
pictis, et ipse Trimalchio capillatus caduceum tenebat Minervamque ducente Romam
intrabat. Hinc quemadmodum ratiocinari didicisset, deinque dispensator factus
esset, omnia diligenter curiosus pictor cum inscriptione reddiderat. In
deficiente vero iam porticu levatum mento in tribunal excelsum Mercurius
rapiebat. Praesto erat Fortuna cornu abundanti copiosa et tres Parcae aurea
pensa torquentes. Notavi etiam in porticu gregem cursorum cum magistro se
exercentem. Praeterea grande armarium in angulo vidi, in cuius aedicula erant
Lares argentei positi Venerisque signum marmoreum et pyxis aurea non pusilla, in
qua barbam ipsius conditam esse dicebant. Interrogare ergo atriensem coepi, quas
in medio picturas haberent." Iliada et Odyssian, inquit, ac Laenatis
gladiatorium munus."
C. POMPEIO TRIMALCHIONI SEVIRO AVGVSTALI CINNAMVS
DISPENSATOR.
Sub eodem titulo et lucerna bilychnis de camera pendebat, et
duae tabulae in utroque poste defixae, quarum altera, si bene memini, hoc
habebat inscriptum:
III ET PRIDIE KALENDAS IANVARIAS C. NOSTER FORAS
CENAT,
altera lunae cursum stellarumque septem imagines pictas; et qui dies
boni quique incommodi essent, distinguente bulla notabantur.
His repleti
voluptatibus cum conaremur in triclinium intrare, exclamavit unus ex pueris, qui
super hoc officium erat positus: "Dextro pede!" Sine dubio paulisper
trepidavimus, ne contra praeceptum aliquis nostrum limen transiret.
Ceterum
ut pariter movimus dextros gressus, servus nobis despoliatus procubuit ad pedes
ac rogare coepit, ut se poenae eriperemus: nec magnum esse peccatum suum,
propter quod periclitaretur; subducta enim sibi vestimenta dispensatoris in
balneo, quae vix fuissent decem sestertiorum. Retulimus ergo dextros pedes,
dispensatoremque in atrio aureos numerantem deprecati sumus ut servo remitteret
poenam. Superbus ille sustulit vultum et: "Non tam iactura me movet, inquit,
quam neglegentia nequissimi servi. Vestimenta mea cubitoria perdidit, quae mihi
natali meo cliens quidam donaverat, Tyria sine dubio, sed iam semel lota. Quid
ergo est? dono vobis eum."
Tandem ergo
discubuimus, pueris Alexandrinis aquam in manus nivatam infundentibus, aliisque
insequentibus ad pedes ac paronychia cum ingenti subtilitate tollentibus. Ac ne
in hoc quidem tam molesto tacebant officio, sed obiter cantabant. Ego experiri
volui an tota familia cantaret, itaque potionem poposci. Paratissimus puer non
minus me acido cantico excepit, et quisquis aliquid rogatus erat ut daret.
Pantomimi chorum, non patris familiae triclinium crederes.
Allata est tamen
gustatio valde lauta; nam iam omnes discubuerant praeter ipsum Trimachionem, cui
locus novo more primus servabatur. Ceterum in promulsidari asellus erat
Corinthius cum bisaccio positus, qui habebat olivas in altera parte albas, in
altera nigras. Tegebant asellum duae lances, in quarum marginibus nomen
Trimalchionis inscriptum erat et argenti pondus. Ponticuli etiam ferruminati
sustinebant glires melle ac papavere sparsos. Fuerunt et tomacula supra
craticulam argenteam ferventia posita et infra craticulam Syriaca pruna cum
granis Punici mali.
Interim dum ille omnium textorum dicta inter lusum consumit,
gustantibus adhuc nobis repositorium allatum est cum corbe, in quo gallina erat
lignea patentibus in orbem alis, quales esse solent quae incubant ova. Accessere
continuo duo servi et symphonia strepente scrutari paleam coeperunt, erutaque
subinde pavonina ova divisere convivis. Convertit ad hanc scenam Trimalchio
vultum et: "Amici, ait, pavonis ova gallinae iussi supponi. Et mehercules timeo
ne iam concepti sint. Temptemus tamen, si adhuc sorbilia sunt." Accipimus nos
cochlearia non minus selibras pendentia, ovaque ex farina pingui figurata
pertundimus. Ego quidem paene proieci partem meam, nam videbatur mihi iam in
pullum coisse. Deinde ut audivi veterem convivam: "Hic nescio quid boni debet
esse", persecutus putamen manu, pinguissimam ficedulam inveni piperato vitello
circumdatam.
Laudatus propter
elegantias dominus: "Aequum, inquit, Mars amat. Itaque iussi suam cuique mensam
assignari. Obiter et putidissimi servi minorem nobis aestum frequentia sua
facient."
Statim allatae sunt amphorae vitreae diligenter gypsatae, quarum in
cervicibus pittacia erant affixa cum hoc titulo:
FALERNVM OPIMIANVM ANNORVM
CENTVM.
Dum titulos perlegimus, complosit Trimalchio manus et: "Eheu, inquit,
ergo diutius vivit vinum quam homuncio. Quare tangomenas faciamus. Vita vinum
est. Verum Opimianum praesto. Heri non tam bonum posui, et multo honestiores
cenabant." Potantibus ergo nobis et accuratissime lautitias mirantibus larvam
argenteam attulit servus sic aptatam ut articuli eius vertebraeque laxatae in
omnem partem flecterentur. Hanc cum super mensam semel iterumque abiecisset, et
catenatio mobilis aliquot figuras exprimeret, Trimalchio adiecit:
Eheu nos
miseros, quam totus homuncio nil est!
Sic erimus cuncti, postquam nos auferet
Orcus.
Ergo vivamus, dum licet esse bene.
C. POMPEIVS DIOGENES EX KALENDIS IVLIIS CENACVLVM
LOCAT; IPSE ENIM DOMVM EMIT.
Quid ille qui libertini loco iacet? Quam bene se
habuit! Non impropero illi. Sestertium suum vidit decies, sed male vacillavit.
Non puto illum capillos liberos habere. Nec mehercules sua culpa; ipso enim homo
melior non est; sed liberti scelerati, qui omnia ad se fecerunt. Scito autem:
sociorum olla male fervet, et ubi semel res inclinata est, amici de medio. Et
quam honestam negotiationem exercuit, quod illum sic vides! Libitinarius fuit.
Solebat sic cenare, quomodo rex: apros gausapatos, opera pistoria, avis, cocos,
pistores. Plus vini sub mensa effundebatur, quam aliquis in cella habet.
Phantasia, non homo. Inclinatis quoque rebus suis, cum timeret ne creditores
illum conturbare existimarent, hoc titulo auctionem proscripsit:
C. IVLIVS
PROCVLVS AVCTIONEM FACIET RERVM SVPERVACVARVM."
Sic notus Vlixes?
Quid ergo est? Oportet
etiam inter cenandum philologiam nosse. Patrono meo ossa bene quiescant, qui me
hominem inter homines voluit esse. Nam mihi nihil novi potest afferri, sicut
ille tericulus ia<m se>mel habuit praxim. Caelus hic, in quo duodecim dii
habitant, in totidem se figuras convertit, et modo fit aries. Itaque quisquis
nascitur illo signo, multa pecora habet, multum lanae, caput praeterea durum,
frontem expudoratam, cornum acutum. Plurimi hoc signo scolastici nascuntur et
arietilli." Laudamus urbanitatem mathematici; itaque adiecit: "Deinde totus
caelus taurulus fit. Itaque tunc calcitrosi nascuntur et bubulci et qui se ipsi
pascunt. In geminis autem nascuntur bigae et boves et colei et qui utrosque
parietes linunt. In cancro ego natus sum: ideo multis pedibus sto, et in mari et
in terra multa possideo; nam cancer et hoc et illoc quadrat. Et ideo iam dudum
nihil super illum posui, ne genesim meam premerem. In leone cataphagae nascuntur
et imperiosi. In virgine mulieres et fugitivi et compediti; in libra laniones et
unguentarii et quicunque aliquid expendunt; in scorpione venenarii et
percussores; in sagittario strabones, qui holera spectant, lardum tollunt; in
capricorno aerumnosi, quibus prae mala sua cornua nascuntur; in aquario copones
et cucurbitae; in piscibus obsonatores et rhetores. Sic orbis vertitur tanquam
mola, et semper aliquid mali facit, ut homines aut nascantur aut pereant. Quod
autem in medio caespitem videtis et super caespitem favum, nihil sine ratione
facio. Terra mater est in medio quasi ovum corrotundata, et omnia bona in se
habet tanquam favus."
Ceterum ad scindendum aprum
non ille Carpus accessit, qui altilia laceraverat, sed barbatus ingens, fasciis
cruralibus alligatus et alicula subornatus polymita, strictoque venatorio cultro
latus apri vehementer percussit, ex cuius plaga turdi evolaverunt. Parati
aucupes cum harundinibus fuerunt, et eos circa triclinium volitantes momento
exceperunt. Inde cum suum cuique iussisset referri, Trimalchio adiecit: "Etiam
videte, quam porcus ille silvaticus lotam comederit glandem." Statim pueri ad
sportellas accesserunt quae pendebant e dentibus, thebaicasque et caryatas ad
numerum divisere cenantibus.
Dum haec loquimur, puer speciosus, vitibus hederisque redimitus,
modo Bromium, interdum Lyaeum Euhiumque confessus, calathisco uvas circumtulit,
et poemata domini sui acutissima voce traduxit. Ad quem sonum conversus
Trimalchio: "Dionyse, inquit, liber esto." Puer detraxit pilleum apro capitique
suo imposuit. Tum Trimalchio rursus adiecit: "Non negabitis me, inquit, habere
Liberum patrem." Laudamus dictum Trimalchionis, et circumeuntem puerum sane
perbasiamus.
Ab hoc ferculo Trimalchio ad lasanum surrexit. Nos libertatem
sine tyranno nacti coepimus invitare convivarum sermones.
Dama itaque primus
cum pataracina poposcisset: "Dies, inquit, nihil est. Dum versas te, nox fit.
Itaque nihil est melius quam de cubiculo recta in triclinium ire. Et mundum
frigus habuimus. Vix me balneus calfecit. Tamen calda potio vestiarius est.
Staminatas duxi, et plane matus sum. Vinus mihi in cerebrum abiit."
Nec adhuc sciebamus nos in medio lautitiarum, quod
aiunt, clivo laborare. Nam mundatis ad symphoniam mensis tres albi sues in
triclinium adducti sunt capistris et tintinnabulis culti, quorum unum bimum
nomenculator esse dicebat, alterum trimum, tertium vero iam sexennem. Ego
putabam petauristarios intrasse et porcos, sicut in circulis mos est, portenta
aliqua facturos. Sed Trimalchio expectatione discussa: "Quem, inquit, ex eis
vultis in cenam statim fieri? Gallum enim gallinaceum, Penthiacum et eiusmodi
nenias rustici faciunt: mei coci etiam vitulos aeno coctos solent facere."
Continuoque cocum vocari iussit, et non expectata electione nostra maximum natu
iussit occidi, et clara voce: "Ex quota decuria es?" Cum ille se ex quadragesima
respondisset: "Empticius an, inquit, domi natus? -- Neutrum, inquit cocus, sed
testamento Pansae tibi relictus sum. -- Vide ergo, ait, ut diligenter ponas; si
non, te iubebo in decuriam viatorum conici." Et cocum quidem potentiae admonitum
in culinam obsonium duxit.
Cum dixisset Agamemnon: "Pauper et
dives inimici erant. . .", ait Trimalchio: "Quid est pauper? -- Vrbane", inquit
Agamemnon et nescio quam controversiam exposuit. Statim Trimalchio: "Hoc,
inquit, si factum est, controversia non est; si factum non est, nihil est." Haec
aliaque cum effusissimis prosequeremur laudationibus: "Rogo, inquit, Agamemnon
mihi carissime, numquid duodecim aerumnas Herculis tenes, aut de Vlixe fabulam,
quemadmodum illi Cyclops pollicem poricino extorsit? Solebam haec ego puer apud
Homerum legere. Nam Sibyllam quidem Cumis ego ipse oculis meis vidi in ampulla
pendere, et cum illi pueri dicerent: "Sibilla, ti thelis?", respondebat illa:
"apothanin thelo".
Haec dum refert, puer calicem proiecit. Ad
quem respiciens Trimalchio: "Cito, inquit, te ipsum caede, quia nugax es."
Statim puer demisso labro orare. At ille: "Quid me, inquit, rogas? Tanquam ego
tibi molestus sim. Suadeo, a te impetres, ne sis nugax." Tandem ergo exoratus a
nobis missionem dedit puero. Ille dimissus circa mensam percucurrit. Et "Aquam
foras, vinum intro " clamavit <Trimalchio>. Excipimus urbanitatem
iocantis, et ante omnes Agamemnon, qui sciebat quibus meritis revocaretur ad
cenam. Ceterum laudatus Trimalchio hilarius bibit et iam ebrio proximus: "Nemo,
inquit, vestrum rogat Fortunatam meam, ut saltet? Credite mihi: cordacem nemo
melius ducit".
Atque ipse erectis super frontem manibus Syrum histrionem
exhibebat concinente tota familia: "madeia perimadeia." Et prodisset in medium,
nisi Fortunata ad aurem accessisset; et credo, dixerit non decere gravitatem
eius tam humiles ineptias. Nihil autem tam inaequale erat; nam modo Fortunatam
suam <verebatur>, revertebat modo ad naturam.
Petauristarii autem tandem venerunt. Baro
insulsissimus cum scalis constitit puerumque iussit per gradus et in summa parte
odaria saltare, circulos deinde ardentes transire et dentibus amphoram
sustinere. Mirabatur haec solus Trimalchio dicebatque ingratum artificium esse:
ceterum duo esse in rebus humanis, quae libentissime spectaret, petauristarios
et cornicines; reliqua, animalia, acroemata, tricas meras esse." Nam et
comoedos, inquit, emeram, sed malui illos Atella<na>m facere, et choraulen
meum iussi Latine cantare".
"Quod non expectes, ex transverso fit
et supra
nos Fortuna negotia curat:
quare da nobis vina Falerna puer."
Ab hoc
epigrammate coepit poetarum esse mentio <. . .> diuque summa carminis
penes Mopsum Thracem commorata est <. . .> donec Trimalchio: "Rogo,
inquit, magister, quid putas inter Ciceronem et Publilium interesse? Ego alterum
puto disertiorem fuisse, alterum honestiorem. Quid enim his melius dici
potest?
Luxuriae ructu Martis marcent moenia.
Tuo palato clausus pavo
pascitur
plumato amictus aureo Babylonico,
gallina tibi Numidica, tibi
gallus spado.
Ciconia etiam, grata peregrina hospita
pietaticultrix,
gracilipes, crotalistria,
avis exul hiemis, titulus tepidi
temporis,
nequitiae nidum in caccabo fecit modo.
Quo margarita cara tibi,
bacam Indicam?
An ut matrona ornata phaleris pelagiis
tollat pedes
indomita in strato extraneo?
Smaragdum ad quam rem viridem, pretiosum
vitrum?
Quo Carchedonios optas ignes lapideos?
Nisi ut scintillet probitas
e carbunculis?
Aequum est induere nuptam ventum textilem,
palam prostare
nudam in nebula linea?
Iam etiam
philosophos de negotio deiciehat, cum pittacia in scypho circumferri coeperunt,
puerque super hoc positus officium apophoreta recitavit. "Argentum sceleratum":
allata est perna, supra quam acetabula erant posita. "Cervical": offla collaris
allata est. "Serisapia et contumelia": <xerophagiae ex sale> datae sunt et
contus cum malo. "Porri et persica": flagellum et cultrum accepit. "Passeres et
muscarium": uvam passam et mel Atticum. "Cenatoria et forensia": offlam et
tabulas accepit. "Canale et pedale": lepus et solea est allata. "Muraena et
littera": murem cum rana alligatum fascemque betae accepit. Diu risimus.
Sexcenta huiusmodi fuerunt, quae iam exciderunt memoriae meae.
"Quid rides, inquit, berbex?
An tibi non placent lautitiae domini mei? Tu enim beatior es et convivare melius
soles. Ita Tutelam huius loci habeam propitiam, ut ego si secundum illum
discumberem, iam illi balatum clusissem. Bellum pomum, qui rideatur alios;
larifuga nescio quis, nocturnus, qui non valet lotium suum. Ad summam, si
circumminxero illum, nesciet qua fugiat. Non mehercules soleo cito fervere, sed
in molle carne vermes nascuntur. Ridet! Quid habet quod rideat? Numquid pater
fetum emit lamna? Eques Romanus es? Et ego regis filius. Quare ergo servivisti?
Quia ipse me dedi in servitutem et malui civis Romanus esse quam tributarius. Et
nunc spero me sic vivere, ut nemini iocus sim. Homo inter homines sum, capite
aperto ambulo; assem aerarium nemini debeo; constitutum habui nunquam; nemo mihi
in foro dixit: 'Redde quod debes'. Glebulas emi, lamellulas paravi; viginti
ventres pasco et canem; contubernalem meam redemi, ne qui in illius capillis
manus tergeret; mille denarios pro capite solvi; sevir gratis factus sum; spero,
sic moriar, ut mortuus non erubescam. Tu autem tam laboriosus es, ut post te non
respicias! In alio peduclum vides, in te ricinum non vides. Tibi soli ridiclei
videmur; ecce magister tuus, homo maior natus: placemus illi. Tu lacticulosus,
nec 'mu' nec 'ma' argutas, vasus fictilis, immo lorus in aqua: lentior, non
melior. Tu beatior es: bis prande, bis cena. Ego fidem meam malo quam thesauros.
Ad summam, quisquam me bis poposcit? Annis quadraginta servivi; nemo tamen scit
utrum servus essem an liber. Et puer capillatus in hanc coloniam veni; adhuc
basilica non erat facta. Dedi tamen operam ut domino satis facerem, homini
maiesto et dignitosso, cuius pluris erat unguis quam tu totus es. Et habebam in
domo qui mihi pedem opponerent hac illac; tamen -- genio illius gratias! --
enatavi. Haec sunt vera athla; nam in ingenuum nasci tam facile est quam 'Accede
istoc'. Quid nunc stupes tanquam hircus in ervilia?"
'Qui
de nobis? longe venio, late venio: solve me'.
Dicam tibi, qui de nobis currit
et de loco non movetur; qui de nobis crescit et minor fit. Curris, stupes,
satagis, tanquam mus in matella. Ergo aut tace aut meliorem noli molestare, qui
te natum non putat, nisi si me iudicas anulos buxeos curare, quos amicae tuae
involasti. Occuponem propitium! Eamus in forum et pecunias mutuemur: iam scies
hoc ferrum fidem habere. Vah, bella res est volpis uda! Ita lucrum faciam et ita
bene moriar ut populus per exitum meum iuret, nisi te toga ubique perversa fuero
persecutus. Bella res et iste, qui te haec docet: mufrius, non magister. <Nos
aliter> didicimus. Dicebat enim magister: 'Sunt vestra salva? Recta domum.
Cave circumspicias, cave maiorem maledicas'. At nunc mera mapalia: nemo dupondii
evadit. Ego, quod me sic vides, propter artificium meum diis gratias ago."
Iam illic repositorium cum placentis aliquot erat positum,
quod medium Priapus a pistore factus tenebat, gremioque satis amplo omnis
generis poma et uvas sustinebat more vulgato. Avidius ad pompam manus
porreximus, et repente nova ludorum remissio hilaritatem hic refecit. Omnes enim
placentae omniaque poma etiam minima vexatione contacta coeperunt effundere
crocum, et usque ad nos molestus umor accedere. Rati ergo sacrum esse fericulum
tam religioso apparatu perfusum, consurreximus altius et "Augusto, patri
patriae, feliciter " diximus. Quibusdam tamen etiam post hanc venerationem poma
rapientibus, et ipsi mappas implevimus, ego praecipue, qui nullo satis amplo
munere putabam me onerare Gitonis sinum.
Inter haec tres pueri candidas
succincti tunicas intraverunt, quorum duo Lares bullatos super mensam posuerunt,
unus pateram vini circumferens "dii propitii " clamabat.
Aiebat autem unum
Cerdonem, alterum Felicionem, tertium Lucronem vocari. Nos etiam veram imaginem
ipsius Trimalchionis, cum iam omnes basiarent, erubuimus praeterire.
Haec ubi dicta dedit
talem fabulam exorsus est:
"Cum adhuc
servirem, habitabamus in vico angusto; nunc Gavillae domus est. Ibi, quomodo dii
volunt, amare coepi uxorem Terentii coponis: noveratis Melissam Tarentinam,
pulcherrimum bacciballum. Sed ego non mehercules corporaliter aut propter res
venerias curavi, sed magis quod benemoria fuit. Si quid ab illa petii, nunquam
mihi negatum; fecit assem, semissem habui; in illius sinum demandavi, nec unquam
fefellitus sum. Huius contubernalis ad villam supremum diem obiit. Itaque per
scutum per ocream egi aginavi, quemadmodum ad illam pervenirem: nam, ut aiunt,
in angustiis amici apparent.
"Cum adhuc capillatus essem, nam a
puero vitam Chiam gessi, ipsimi nostri delicatus decessit, mehercules
margaritum, <sacritus> et omnium numerum. Cum ergo illum mater misella
plangeret et nos tum plures in tristimonio essemus, subito <stridere>
strigae coeperunt; putares canem leporem persequi. Habebamus tunc hominem
Cappadocem, longum, valde audaculum et qui valebat: poterat bovem iratum
tollere. Hic audacter stricto gladio extra ostium procucurrit, involuta sinistra
manu curiose, et mulierem tanquam hoc loco -- salvum sit, quod tango! -- mediam
traiecit. Audimus gemitum, et -- plane non mentiar -- ipsas non vidimus. Baro
autem noster introversus se proiecit in lectum, et corpus totum lividum habebat
quasi flagellis caesus, quia scilicet illum tetigerat mala manus. Nos cluso
ostio redimus iterum ad officium, sed dum mater amplexaret corpus filii sui,
tangit et videt manuciolum de stramentis factum. Non cor habebat, non intestina,
non quicquam: scilicet iam puerum strigae involaverant et supposuerant
stramenticium vavatonem. Rogo vos, oportet credatis, sunt mulieres plussciae,
sunt Nocturnae, et quod sursum est, deorsum faciunt. Ceterum baro ille longus
post hoc factum nunquam coloris sui fuit, immo post paucos dies freneticus
periit."
Et sane iam lucernae mihi plures
videbantur ardere totumque triclinium esse mutatum, cum Trimalchio: "Tibi dico,
inquit, Plocame, nihil narras? nihil nos delectaris? Et solebas suavius esse,
canturire belle deverbia, adicere melicam. Heu, heu, abistis dulces caricae. --
Iam, inquit ille, quadrigae meae decucurrerunt, ex quo podagricus factus sum.
Alioquin cum essem adulescentulus, cantando paene tisicus factus sum. Quid
saltare? quid deverbia? quid tonstrinum? Quando parem habui nisi unum
Apelletem?"
Appositaque ad os manu, nescio quid taetrum exsibilavit quod
postea Graecum esse affirmabat. Nec non Trimalchio ipse cum tubicines esset
imitatus, ad delicias suas respexit, quem Croesum appellabat. Puer autem lippus,
sordidissimis dentibus, catellam nigram atque indecenter pinguem prasina
involuebat fascia, panemque semissem ponebat supra torum, ac nausia recusantem
saginabat. Quo admonitus officio Trimalchio Scylacem iussit adduci "praesidium
domus familiaeque". Nec mora, ingentis formae adductus est canis catena vinctus,
admonitusque ostiarii calce ut cubaret, ante mensam se posuit. Tum Trimalchio
iactans candidum panem: "Nemo, inquit, in domo mea me plus amat." Indignatus
puer, quod Scylacem tam effuse laudaret, catellam in terram deposuit hortatusque
<est> ut ad rixam properaret. Scylax, canino scilicet usus ingenio,
taeterrimo latratu triclinium implevit Margaritamque Croesi paene laceravit. Nec
intra rixam tumultus constitit, sed candelabrum etiam supra mensam eversum et
vasa omnia crystallina comminuit, et oleo ferventi aliquot convivas respersit.
Trimalchio, ne videretur iactura motus, basiavit puerum ac iussit supra dorsum
ascendere suum. Non moratus ille usus est equo, manuque plena scapulas eius
subinde verberavit, interque risum proclamavit: "Bucco, bucco, quot sunt hic?"
Repressus ergo aliquamdiu Trimalchio camellam grandem iussit misceri
potiones<que> dividi omnibus servis, qui ad pedes sedebant, adiecta
exceptione: "Si quis, inquit, noluerit accipere, caput illi perfunde. Interdiu
severa, nunc hilaria".
Recreatus hoc sermone
reposui cubitum, Habinnamque intrantem cum admiratione ingenti spectabam. Ille
autem iam ebrius uxoris suae umeris imposuerat manus, oneratusque aliquot
coronis et unguento per frontem in oculos fluente, praetorio loco se posuit,
continuoque vinum et caldam poposcit. Delectatus hac Trimalchio hilaritate et
ipse capaciorem poposcit scyphum, quaesivitque quomodo acceptus esset. "Omnia,
inquit, habuimus praeter te; oculi enim mei hic erant. Et mehercules bene fuit.
Scissa lautum novendialem servo suo misello faciebat, quem mortuum manu miserat.
Et, puto, cum vicensimariis magnam mantissam habet; quinquaginta enim millibus
aestimant mortuum. Sed tamen suaviter fuit, etiam si coacti sumus dimidias
potiones super ossucula eius effundere."
Eo deinde perventum est, ut
Fortunata armillas suas crassissimis detraheret lacertis Scintillaeque miranti
ostenderet. Vltimo etiam periscelides resolvit et reticulum aureum, quem ex
obrussa esse dicebat. Notavit haec Trimalchio iussitque afferri omnia et:
"Videtis, inquit, mulieris compedes: sic nos barcalae despoliamur. Sex pondo et
selibram debet habere. Et ipse nihilo minus habeo decem pondo armillam ex
millesimis Mercurii factam." Vltimo etiam, ne mentiri videretur, stateram iussit
afferri et circulatum approbari pondus. Nec melior Scintilla, quae de cervice
sua capsellam detraxit aureolam, quam Felicionem appellabat. Inde duo crotalia
protulit et Fortunatae invicem consideranda dedit et: "Domini, inquit, mei
beneficio nemo habet meliora. -- Quid? inquit Habinnas, excatarissasti me, ut
tibi emerem fabam vitream. Plane si filiam haberem, auriculas illi praeciderem.
Mulieres si non essent, omnia pro luto haberemus; nunc hoc est caldum meiere et
frigidum potare."
Interim mulieres sauciae inter se riserunt ebriaeque
iunxerunt oscula, dum altera diligentiam matris familiae iactat, altera delicias
et indiligentiam viri. Dumque sic cohaerent, Habinnas furtim consurrexit,
pedesque Fortunatae correptos super lectum immisit. "Au! au!" illa proclamavit
aberrante tunica super genua. Composita ergo in gremio Scintillae
indecentissimam rubore faciem sudario abscondit.
Interim puer Alexandrinus, qui caldam ministrabat, luscinias coepit
imitari clamante Trimalchione subinde: "Muta!". Ecce alius ludus. Servus qui ad
pedes Habinnae sedebat, iussus, credo, a domino suo proclamavit subito canora
voce:
Interea medium Aeneas iam classe tenebat. . .
Nullus sonus unquam
acidior percussit aures meas; nam praeter errantis barbariae aut adiectum aut
deminutum clamorem, miscebat Atellanicos versus, ut tunc primum me etiam
Vergilius offenderit. Lassus tamen cum aliquando desisset, adiecit Habinnas et
"Nun<quam, in>quit, didicit, sed ego ad circulatores eum mittendo
erudibam. Itaque parem non habet, sive muliones volet sive circulatores imitari.
Desperatum valde ingeniosus est: idem sutor est, idem cocus, idem pistor, omnis
Musae mancipium. Duo tamen vitia habet, quae si non haberet, esset omnium
numerum: recutitus est et stertit. Nam quod strabonus est, non curo; sicut Venus
spectat. Ideo nihil tacet, vix oculo mortuo unquam. Illum emi trecentis
denariis. . ."
Nec ullus tot malorum finis fuisset, nisi epidipnis esset
allata, turdi siligine<i> uvis passis nucibusque farsi. Insecuta sunt
Cydonia etiam mala spinis confixa, ut echinos efficerent. Et haec quidem
tolerabilia erant, si non fericulum longe monstrosius effecisset ut vel fame
perire mallemus. Nam cum positus esset, ut nos putabamus, anser altilis circaque
pisces et omnium genera avium: "<Amici> , inquit Trimalchio, quicquid
videtis hic positum, de uno corpore est factum." Ego scilicet homo
prudentissimus, statim intellexi quid esset, et respiciens Agamemnon: "Mirabor,
inquam, nisi omnia ista de <fimo> facta sunt aut certe de luto. Vidi Romae
Saturnalibus eiusmodi cenarum imaginem fieri".
Subito intraverunt duo
servi, tanquam qui rixam ad lacum fecissent; certe in collo adhuc amphoras
habebant. Cum ergo Trimalchio ius inter litigantes diceret, neuter sententiam
tulit decernentis, sed alterius amphoram fuste percussit. Consternati nos
insolentia ebriorum intentavimus oculos in proeliantes, notavimusque ostrea
pectinesque e gastris labentia, quae collecta puer lance circumtulit. Has
lautitias aequavit ingeniosus cocus; in craticula enim argentea cocleas attulit
et tremula taeterrimaque voce cantavit.
Pudet referre quae secuntur: inaudito
enim more pueri capillati attulerunt unguentum in argentea pelve pedesque
recumbentium unxerunt, cum ante crura talosque corollis vinxissent. Hinc ex
eodem unguento in vinarium atque lucernam aliquantum est infusum.
Iam
coeperat Fortunata velle saltare, iam Scintilla frequentius plaudebat quam
loquebatur, cum Trimalchio: "Permitto, inquit, Philargyre et Cario, etsi
prasinianus es famosus, dic et Menophilae, contubernali tuae, discumbat. "Quid
multa? Paene de lectis deiecti sumus, adeo totum triclinium familia occupaverat.
Certe ego notavi super me positum cocum, qui de porco anserem fecerat, muria
condimentisque fetentem. Nec contentus fuit recumbere, sed continuo Ephesum
tragoedum coepit imitari et subinde dominum suum sponsione provocare si prasinus
proximis circensibus primam palmam".
Gratias agere
omnes indulgentiae coeperant domini, cum ille oblitus nugarum exemplar
testamenti iussit afferri et totum a primo ad ultimum ingemescente familia
recitavit. Respiciens deinde Habinnam: "Quid dicis, inquit, amice carissime?
Aedificas monumentum meum quemadmodum te iussi? Valde te rogo, ut secundum pedes
statuae meae catellam pingas et coronas et unguenta et Petraitis omnes pugnas,
ut mihi contingat tuo beneficio post mortem vivere; praeterea ut sint in fronte
pedes centum, in agrum pedes ducenti. Omne genus enim poma volo sint circa
cineres meos, et vinearum largiter. Valde enim falsum est vivo quidem domos
cultas esse, non curari eas, ubi diutius nobis habitandum est. Et ideo ante
omnia adici volo:
HOC MONUMENTUM HEREDEM NON SEQUATUR.
Ceterum erit mihi
curae, ut testamento caveam ne mortuus iniuriam accipiam. Praeponam enim unum ex
libertis sepulchro meo custodiae causa, ne in monumentum meum populus cacatum
currat. Te rogo, ut naves etiam <in fronte> monumenti mei facias plenis
velis euntes, et me in tribunali sedentem praetextatum cum anulis aureis quinque
et nummos in publico de sacculo effundentem; scis enim, quod epulum dedi binos
denarios. Faciatur, si tibi videtur, et triclinia. Facies et totum populum sibi
suaviter facientem. Ad dexteram meam pones statuam Fortunatae meae columbam
tenentem, et catellam cingulo alligatam ducat, et cicaronem meum, et amphoras
copiosas gypsatas, ne effluant vinum. Et urnam licet fractam sculpas, et super
eam puerum plorantem. Horologium in medio, ut quisquis horas inspiciet, velit
nolit, nomen meum legat. Inscriptio quoque vide diligenter si haec satis idonea
tibi videtur:
C. POMPEIVS TRIMALCHIO MAECENATIANVS HIC REQVIESCIT
HVIC
SEVIRATVS ABSENTI DECRETVS EST
CVM POSSET IN OMNIBVS DECVRIIS ROMAE ESSE
TAMEN NOLVIT
PIVS FORTIS FIDELIS EX PARVO CREVIT SESTERTIVM RELIQVIT
TRECENTIES
NEC VNQVAM PHILOSOPHVM AVDIVIT
VALE
ET TV "
Ego
respiciens ad Ascylton: "Quid cogitas? inquam, ego enim si videro balneum,
statim expirabo. -- Assentemur, ait ille, et dum illi balneum petunt, nos in
turba exeamus".
Cum haec placuissent, ducente per porticum Gitone ad ianuam
venimus, ubi canis catenarius tanto nos tumultu excepit, ut Ascyltos etiam in
piscinam ceciderit. Nec non ego quoque ebrius, qui etiam pictum timueram canem,
dum natanti opem fero, in eundem gurgitem tractus sum. Servavit nos tamen
atriensis, qui interventu suo et canem placavit et nos trementes extraxit in
siccum. At Giton quidem iam dudum <se> servatione acutissima redemerat a
cane: quicquid enim a nobis acceperat de cena, latranti sparserat, et ille
avocatus cibo furorem suppresserat. Ceterum cum algentes utique petissemus ab
atriense ut nos extra ianuam emitteret: "Erras, inquit, si putas te exire hac
posse, qua venisti. Nemo unquam convivarum per eandem ianuam emissus est; alia
intrant, alia exeunt."
Ergo
ebrietate discussa in aliud triclinium deducti sumus ubi Fortunata disposuerat
lautitias ita ut supra lucernas <vidi . . .> aeneolosque piscatores
notaverim et mensas totas argenteas calicesque circa fictiles inauratos et vinum
in conspectu sacco defluens. Tum Trimalchio: "Amici, inquit, hodie servus meus
barbatoriam fecit, homo praefiscini frugi et micarius. Itaque tangomenas
faciamus et usque in lucem cenemus".
Sumptis
igitur matteis, respiciens ad familiam Trimalchio: "Quid vos, inquit, adhuc non
cenastis? Abite, ut alii veniant ad officium." Subiit igitur alia classis, et
illi quidem exclamavere: "Vale Gai ", hi autem: "Ave Gai." Hinc primum hilaritas
nostra turbata est; nam cum puer non inspeciosus inter novos intrasset
ministros, invasit eum Trimalchio et osculari diutius coepit. Itaque Fortunata,
ut ex aequo ius firmum approbaret, male dicere Trimalchionem coepit et
purgamentum dedecusque praedicare, qui non contineret libidinem suam. Vltimo
etiam adiecit: "canis!". Trimalchio contra offensus convicio calicem in faciem
Fortunatae immisit. Illa tanquam oculum perdidisset, exclamavit manusque
trementes ad faciem suam admovit. Consternata est etiam Scintilla trepidantemque
sinu suo texit. Immo puer quoque officiosus urceolum frigidum ad malam eius
admovit, super quem incumbens Fortunata gemere ac flere coepit. Contra
Trimalchio: "Quid enim, inquit, ambubaia non meminit se? de machina illam
sustuli, hominem inter homines feci. At inflat se tanquam rana, et in sinum suum
non spuit, codex, non mulier. Sed hic, qui in pergula natus est, aedes non
somniatur. Ita genium meum propitium habeam, curabo domata sit Cassandra
caligaria. Et ego, homo dipundiarius, sestertium centies accipere potui. Scis tu
me non mentiri. Agatho unguentarius here proxime seduxit me et: 'Suadeo, inquit,
non patiaris genus tuum interire.' At ego dum bonatus ago et nolo videri levis,
ipse mihi asciam in crus impegi. Recte, curabo me unguibus quaeras. Et, ut
depraesentiarum intelligas quid tibi feceris: Habinna, nolo statuam eius in
monumento meo ponas, ne mortuus quidem lites habeam. Immo, ut sciat me posse
malum dare, nolo me mortuum basiet."
"Tam magnus ex Asia
veni, quam hic candelabrus est. Ad summam, quotidie me solebam ad illum metiri,
et ut celerius rostrum barbatum haberem, labra de lucerna ungebam. Tamen ad
delicias ipsimi annos quattuordecim fui. Nec turpe est, quod dominus iubet. Ego
tamen et ipsimae satis faciebam. Scitis quid dicam: taceo, quia non sum de
gloriosis.
Ibat res ad summam nauseam, cum Trimalchio
ebrietate turpissima gravis novum acroama, cornicines, in triclinium iussit
adduci, fultusque cervicalibus multis extendit se super torum extremum et:
"Fingite me, inquit, mortuum esse. Dicite aliquid belli." Consonuere cornicines
funebri strepitu. Vnus praecipue servus libitinarii illius, qui inter hos
honestissimus erat, tam valde intonuit, ut totam concitaret viciniam.
Itaque
vigiles, qui custodiebant vicinam regionem, rati ardere Trimalchionis domum,
effregerunt ianuam subito et cum aqua securibusque tumultuari suo iure
coeperunt. Nos occasionem opportunissimam nacti Agamemnoni verba dedimus,
raptimque tam plane quam ex incendio fugimus.
Qualis nox fuit illa, di deaeque,
quam mollis torus! Haesimus
calentes
et transfudimus hinc et hinc labellis
errantes animas. Valete
curae
mortales. Ego sic perire coepi.
Sine causa gratulor mihi. Nam cum
solutus mero remisissem ebrias manus, Ascyltos, omnis iniuriae inventor,
subduxit mihi nocte puerum et in lectum transtulit suum, volutatusque liberius
cum fratre non suo, sive non sentiente iniuriam sive dissimulante, indormivit
alienis amplexibus oblitus iuris humani. Itaque ego ut experrectus pertrectavi
gaudio despoliatum torum, si qua est amantibus fides, ego dubitavi, an utrumque
traicerem gladio somnumque morti iungerem. Tutius dein secutus consilium Gitona
quidem verberibus excitavi, Ascylton autem truci intuens vultu: "Quoniam,
inquam, fidem scelere violasti et communem amicitiam, res tuas ocius tolle et
alium locum, quem polluas, quaere". Non repugnavit ille, sed postquam optima
fide partiti manubias sumus: "Age, inquit, nunc et puerum dividamus".
Nomen amicitiae, sic, quatenus expedit,
haeret;
calculus in tabula mobile ducit opus.
Dum fortuna manet, vultum
servatis, amici;
cum cecidit, turpi certitis ora fuga.
Grex agit in
scaena mimum: pater ille vocatur,
filius hic, nomen divitis ille tenet.
Mox ubi ridendas inclusit pagina partes,
vera redit facies, adsimulata
perit.
Non bibit inter aquas, poma aut pendentia carpit
Tantalus infelix,
quem sua vota premunt.
Divitis haec magni facies erit, omnia acervans
qui
timet et sicco concoquit ore famem.
Non multum oportet consilio credere,
quia suam habet fortuna rationem. <. . .>
"Ego, inquit, poeta sum et, ut spero, non humillimi
spiritus, si modo coronis aliquid credendum est, quas etiam ad imperitos deferre
gratia solet. 'Quare ergo, inquis, tam male vestitus es?' Propter hoc ipsum.
Amor ingenii neminem unquam divitem fecit.
"Qui pelago credit, magno se
fenore tollit;
qui pugnas et castra petit, praecingitur auro;
vilis
adulator picto iacet ebrius ostro,
et qui sollicitat nuptas, ad praemia
peccat.
Sola pruinosis horret facundia pannis,
atque inopi lingua
desertas invocat artes.
"Nescio quo modo bonae mentis soror est paupertas.
<. . .>
"Vellem, tam innocens esset frugalilatis meae hostis, ut
deliniri posset. Nunc veteranus est latro et ipsis lenonibus doctior". <. .
.>
Forte cum in triclinio iaceremus, quia dies
sollemnis ludum artaverat pigritiamque recedendi imposuerat hilaritas longior,
fere circa mediam noctem intellexi puerum vigilare. Itaque timidissimo murmure
votum feci et: "Domina, inquam, Venus, si ego hunc puerum basiavero, ita ut ille
non sentiat, cras illi par columbarum donabo". Audito voluptatis pretio puer
stertere coepit. Itaque aggressus simulantem aliquot basiolis invasi. Contentus
hoc principio bene mane surrexi electumque par columbarum attuli expectanti ac
me voto exsolvi.
Iam decuma maestos inter
ancipites metus
Phrygas obsidebat messis, et vatis fides
Calchantis atro
dubia pendebat metu,
cum Delio profante caesi vertices
Idae trahuntur,
scissaque in molem cadunt
robora, minacem quae figurarent equum.
Aperitur
ingens antrum et obducti specus,
qui castra caperent. Huc decenni
proelio
irata virtus abditur, stipant graves
recessus Danai et in voto
latent.
O patria, pulsas mille credidimus rates
solumque bello liberum:
hoc titulus fero
incisus, hoc ad fata compositus Sinon
firmabat et
mendacium in damnum potens.
Iam turba portis libera ac bello carens
in
vota properat. Fletibus manant genae,
mentisque pavidae gaudium lacrimas
habet.
Quas metus abegit. Namque Neptuno sacer
crinem solutus omne Laocoon
replet
clamore vulgus. Mox reducta cuspide
uterum notavit, fata sed
tardant manus,
ictusque resilit et dolis addit fidem.
Iterum tamen
confirmat invalidam manum
altaque bipenni latera pertemptat.
Fremit
captiva pubes intus, et dum murmurat,
roborea moles spirat alieno
metu.
Ibat iuventus capta, dum Troiam capit,
bellumque totum fraude
ducebat nova.
Ecce alia monstra: celsa qua Tenedos mare
dorso replevit,
tumida consurgunt freta
undaque resultat scissa tranquillo minor,
qualis
silenti nocte remorum sonus
longe refertur, cum premunt classes
mare
pulsumque marmor abiete imposita gemit.
Respicimus: angues orbibus
geminis ferunt
ad saxa fluctus, tumida quorum pectora
rates ut altae
lateribus spumas agunt.
Dat cauda sonitum, liberae ponto iubae
consentiunt
luminibus, fulmineum iubar
incendit aequor sibilisque undae
tremunt.
Stupuere mentes. Infulis stabant sacri
Phrygioque cultu gemina
nati pignora
Lauconte. Quos repente tergoribus ligant
angues corusci.
Parvulas illi manus
ad ora referunt, neuter auxilio sibi,
uterque fratri;
transtulit pietas vices
morsque ipsa miseros mutuo perdit metu.
Accumulat
ecce liberum funus parens,
infirmus auxiliator. Invadunt virum
iam morte
pasti membraque ad terram trahunt.
Iacet sacerdos inter aras
victima
terramque plangit. Sic profanatis sacris
peritura Troia perdidit
primum deos.
Iam plena Phoebe candidum extulerat iubar
minora ducens astra
radianti face,
cum inter sepultos Priamidas nocte et mero
Danai relaxant
claustra et effundunt viros.
Temptant in armis se duces, ceu ubi
solet
nodo remissus Thessali quadrupes iugi
cervicem et altas quatere ad
excursum iubas.
Gladios retractant, commovent orbes manu
bellumque sumunt.
Hic graves alius mero
obtruncat, et continuat in mortem ultimam
somnos; ab
aris alius accendit faces
contraque Troas invocat Troiae sacra."
Mando
aedicularum custodi cenulae officium. <. . .>
"Nec amoris
arbitrium ad alium iudicem tuli. Sed nihil iam queror, nihil iam memini, si bona
fide paenitentiam emendas". Haec cum inter gemitus lacrimasque fudissem,
detersit ille pallio vultum et: "Quaeso, inquit, Encolpi, fidem memoriae tuae
appello: ego te reliqui, an tu me prodidisti? Equidem fateor et prae me fero:
cum duos armatos viderem, ad fortiorem confugi". Exosculatus pectus sapientia
plenum inieci cervicibus manus, et ut facile intellegeret redisse me in gratiam
et optima fide reviviscentem amicitiam, toto pectore adstrinxi.